Anzigi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Congus Francicus: Casae Anzigicae (in Congo Medio). Colonialis photocartula, circa 1905. Notanda propria Anzigica texta architectura.

Anzigi,[1] sive Anziges,[2] sive Ansincani,[3] sunt ethnos Mesafricum, linguis Anzigicis loquentes, qui praesertim in Republica Democratica Congensi, in Republica Congoliae, et velut allophylus in Gabonia incolunt. Omar Bongo, prior Gaboniae praeses, ad hoc ethnos pertinet.

Anzigi, praeter modum Africis gentibus, canes cattosque domesticis propositis nutricantur. Canis Anzigicus (Francice chien batéké) gracilis parvusque canis venaticus cum brevi aut mediano cano pilo. Cattus Anzigicus (Francice chat batéké) magnus cattus domesticus cum eodem homonymi canis colore est. Plerique canes cattique in finitimis fluminis Congi areis harum phylōn sunt, quamquam animalium cicurum proprietas, generatim, rara in regione est.

Notae[recensere | fontem recensere]