Anuta

E Vicipaedia
Insulae Sanctae Crucis: Anuta in parte vulturna

Anuta, olim Cherry Island, est parva insula alta in vulturna parte provinciae Temotus in Insulis Salomonis. Insula, fere 500 km vulturno ante insulam Nendonem, 11°36'39.00" S latitudine, 169°51'1.00" E longitudine iacens, est parva insula volcanica abs curalii scopulo cincta. Summus locus est 65 m super maris superficiem. Diametros est fere 750 m.

Cultura Anutana est una ex disiunctis Polynesiae Occidentalis culturis, quae extra Triangulum Polynesium sitae sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Insulani dicunt insulam sublatam esse ab alveo maris ad superficiem a demideo Mautikitikis.

Originem primarum indigenarum non noscimus. Tempus antiquissimi situs ab archaeologis inventi est 950 a.C.n., in varietate annorum 1165–765, sed nexus inter quos in insula primum consederunt et homines hodiernos non est verisimilis.

Prospecta est insula die 12 Augusti 1791 ab Eduardo Edwards praefecto in Pandora, regia navi Britannica, dum seditiosos de navi Bounty petebat.

Anuta a typhone marino Zoe attacta est anno 2003.

Populus et cultus[recensere | fontem recensere]

Numerus habitantium est fere 250. Populus translaticie Fatutakam navigabant, insulam volcanicam fere 60 km in vulturnum, ubi fruges colabant.

Insulani, ut Tikopiani, sunt Polynesii, et sua lingua est membrum Samoici rami linguarum Polynesiarum.

Insulani agriculturae piscatuique confidunt.

Visitati sunt insulani a Bruce Parry, viro qui fortuná periclitatur pro serie televisifica Tribu (Anglice: Tribe).

Nexus interni

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Feinberg, Richard. 1978. "Rank and Authority on Anuta Island." In Adaptation and Symbolism: Essays on Social Organization. Ediderunt Karen Ann Watson-Gegeo et S. Lee Seaton, 1–32. Honolului: University Press of Hawaii.
  • Feinberg, Richard. 1986. "The 'Anuta Problem': Local Sovereignty and National Integration in the Solomon Islands." Man 21(3):438–452.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!