Antiquus Mysticusque Ordo Roseae Crucis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Publicum Ordinis Rosicruciani Signum Mundiale.
Crux magistralis Rosicrucianna. Bibliotheca AMORC Iosephopoli sita. Imago Anglice signata.
Franciscus Bacon, imperator Ordinis Rosicruciani (ab AMORC confirmatus).
Iacobus Böhme, Rosicrucianus (ab AMORC confirmatus).
Collare ritualis Napoleonis, Imperatoris Francicorum, cum praefectus partis Ordinis Rosicruciani Lutetiae conditae mereret (ab AMORC confirmatus).

Antiquus Mysticusque Ordo Rosae Crucis, olim Antiquus Arcanus Ordo Rosae Rubeae et Aureae Crucis, etiam breviter Ordo Rosicrucianus, est mundialis organizatio fraternalis philosophica et humanistica "studio reconditorum vitae universique mysteriorum"[1] dicata.[2] Ordo est non sectarianus, ambobus maribus et feminis aetatis adultae secundum leges (duodeviginti annos natis in pluribus civitatibus) patens, rationem eorum fidum religiosarum non habens.

Apertus ordinis circulus hodiernus anno 1915 institutus est ab Harvey Spencer Lewis,[3] cui auctoritas a Concilio Supremo Ordinis Rosicruciani concessa est postquam expertus, probatus et tandem in ordinem Tolosae in Francia anno 1909 initiatus est. Ordo dicitur hodierna patefactio antiqui ordinis Crucis Roseae, qui in scholis mysteriorum in Aegypto antiqua ortus est.[4]

Doctrinae ordinis notiones maiorum philosophorum tractant, praecipue Pythagorae, Thalis, Solonis, Heracliti, Democriti, atque in gradibus dividitur, qui ultra in latas classis digeruntur sub capitulis sicut Postulans, Neophyta, et Initiatus. Hi gradus varios campos tractant qui ad exsistentiam corpoream, mentis, psychicam, et incorpoream tractant, sicut physica, metaphysica, biologia, psychologia, parapsychologia, religio comparativa, modi sanationis a posteris traditi, salus, intuitus, perceptio extrasensoria, alchemia, meditatio, architectura sacra, symbolismus, et mysticus conscientia status qui ad experentiam unitatis in divinitate pertinet.[5]

Nomen[recensere | fontem recensere]

Harvey Spencer Lewis, auctor, occultista, et mysticus qui AMORC in America condidit, scripsit: "ab initio ipso, primo edicto propalam edito, rectum societatis Rosicrucianae internationalis nomen adhibebatur, Anglice Ancient and Mystical Order Rosae Crucis. Quod est forma parum imminuta Antiqui Arcani Ordinis Rosae Rubeae et Aureae Crucis, primi nominis Latini, ac litterae AMORC cum vero et primo Ordinis Rosicruciani signo statim adhibebatur—cruce aureo, solum una rosa rubea in medio posita."[6][7]

Homines cum opere Rosicruciano consociati (ab AMORC confirmati)[recensere | fontem recensere]

Nonnulli homines notissimi qui, secundum AMORC, Rosicruciani fuerunt vel se cum traditionibus et operibus Rosicrucianis consociaverunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "the study of the elusive mysteries of life and the universe."
  2. Directorium Publicum ordinis, www.amorc.org.
  3. Christian Rebisse, Rosicrucian History and Mysteries (Iosephopoli: Supreme Grand Lodge of AMORC, 2005), 172–177.
  4. Hermetica#Auctores et auscultores.
  5. Apud Mastery of Life, librum a societate prolatum.
  6. Anglice: "from the very start, and with the issuance of the first public manifesto, the correct name of the international Rosicrucian organization was used, namely, the Ancient and Mystical Order Rosae Crucis. This is a slightly abbreviated form of the original Latin name, Antiquus Arcanus Ordo Rosae Rubeae et Aureae Crucis, and the initials AMORC were immediately used as well as the true and original symbol of the Rosicrucian Order—the golden cross with but one red rose in the center."
  7. Lewis, H. Spencer Rosicrucian Questions and Answers with Complete History of the Rosicrucian Order, pp. 180–181, Supreme Grand Lodge of AMORC, 1929, ISBN 0-912057-37-8.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]