Antiocheis

Latinitas bona
E Vicipaedia

Antiocheis est carmen epicum de Tertia Expeditione Sacra, ab Iosepho Iscano Latine scriptum paulo post annum 1190.

Verba carminis deperdita sunt; unum autem fragmentum exstat in libro Gulielmi Camden, cuius titulus est Remains Concerning Britain. Id fragmentum tractat de Britannia ut patria hominum fortium et de rege Arthuro:

... Inclyta fulsit
Posteritas ducibus tantis, tot dives alumnis,
Tot foecunda viris, premerent qui viribus orbem,
Et fama veteres. Hinc Constantinus adeptus
Imperium, Romam tenuit, Byzantion auxit.
Hinc Senonum ductor captiva Brennius urbe
Romuleas domuit flammis victricibus arces.
Hinc et Scaeva satus, pars non obscura tumultus
Civilis, Magnum solus qui mole soluta
Obsedit, meliorque stetit pro Caesare murus.
Hinc celebri fato foelici floruit ortu
Flos regum Arthurus, cuius tamen acta stupori
Non micuere minus, totus quod in aure voluptas
Et populo plaudente favus. Quaecunque priorum
Inspice, Pellaeum commendat fama tyrannum,
Pagina Caesarios loquitur Romana triumphos,
Alciden domitis attollit gloria monstris.
Sed nec pinetum coryli, nec sydera solem
Aequant, Annales Graios Latiosque revolve.
Prisca parem nescit, aequalem postera nullum
Exhibitura dies: Reges supereminet omnes:
Solus praeteritis melior, maiorque futuris.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!