Antifragile (liber)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Nassim Nicholas Taleb, "cycni nigri" et "antifragilitatis" enarrator

Antifragile est liber a Nassim Nichola Taleb conscriptus, re vera tertius liber trilogiae Incerto nominatae, qua dubietatem scientiae tamquam ex variis speculis prospicit. Taleb, qui fortuiti et veri similitudinis et incerti peritissimus est, 'cycno nigro' — notione ab Ioannis Stuart Mill et Davidis Hume et Caroli Popper scriptis mutuata — innotuit. Iam enim locum proverbii obtinuit cycnus niger, quae dictio non modo fortuitum et inopinatum eventum sed etiam res arduas inde effctas significat. Trilogia Incerto his ex libris consistit:

  • Fooled by Randomness (2004) quo notio 'cycni nigri' explicatur.
  • The Black Swan (2007) quo in libro haec notio ad artem, historiographiam, scientiam, technologiam accommodatur.
  • Antifragile: How to Live in a World We Don't Understand (2012) argumentum prioris libri continuat. In primis Antifragile hanc proponit quaestionem: Incertum quo modo possit e periculo in utilitatem converti? Taleb libro suo ad hanc quaestionem responsum invenire contendit.

Tripartitio rerum[recensere | fontem recensere]

Taleb tria rerum genera distinguit:

  • Res fragiles, quae ictibus, si graves sunt, franguntur, impetibus deprimuntur, perturbationibus intereunt. Vitrea et fictilia ictu franguntur, filum tractu rumpitur, sed hic non solum de materiis agitur sed etiam de abstractis systematibus (sicut zona monetaria haud optima) quae facile in periculum et discrimen adducentur. Taleb, ut fragilitatem exemplo mythologico inlustret, de gladio Damoclea narrationem profert: Damocles beato animo luxuria tyranni oblectabatur, donec fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum vidit cervicibus suis impendentem; denique exoravit, ut abire liceret.[1]
  • Res robustae, sicut saxum, ictus aliosque impetus patiuntur. Taleb res robustas, quas etiam resilientes dicit, phoenici comparat,[2] quod in variis perturbationibus diu duret et semper idem exstiterit. Res robustae igitur infragiles sunt, sed Talebii parvi interest hoc rerum genus scrutari.
  • Res antifragiles, quae ex omnis generis perturbationibus non solum se reficient sed etiam fortiores et meliores fient, sicut musculi, qui contentione crescent, aut cutis, quae sibi, si saepe fricta erit, callum obducet. Sed haec sunt exempla simpliciora, namque ad Taleb systemata multiplicia, praesertim oeconomica, adtinent. Systemata multiplicia comparat cum Hydra multis capitibus praedita; uno enim abscisso capite multa nova recrescent.

Taleb verbum antifragile creavit, cum lingua Anglica tali careat vocabulo, quod ex perturbationibus utilitatem capiendi facultatem significet, etsi haec qualitas haudquaquam rara esse videatur. Lingua Latina verbum callendi habet, quod exiliter hanc qualitatem significat, nam qui callet, non solum callum sibi obduxit sed etiam callidus factus est.[3] Constat quidem callendi notionem non totam vim "antifragilitatis" possidere, nam secundum Taleb non solum omnia quae vivunt sed etiam structurae culturales ab homine creatae aut profectae (sicut civitas et oeconomia) hac potentia praedita sunt.

Systemata evolutionaria[recensere | fontem recensere]

Cygnus atratus, species, quae omnes cycnos albos esse redarguit.

Taleb exemplum antifragilitatis sumit a natura et vita. Quae si fragiles essent, numquam exstitissent, namque omnia fragilia admodum brevi frangentur. Sed natura et vita iam diu exstitetunt. Re vera natura ex mutationum pulsibus utilitatem cepit capietque et per evolutionem se ad nova circumiacentia accommodabit. Constat omnino systemata evolutionaria ad res antifragiles pertinere.

Praesertim oeconomia Talebio curae esse videtur, et praecipue homines oeconomiae periti eum maxime animadverterunt scriptaque eius iudicaverunt. Mercatus enim systema evolutionarium efficit, ubi actores saepe manca scientia pendentes consilia capere coguntur, namque eventus oeconomici non semper, immo perraro, praedici possunt, qua de causa oeconomia aliquando "scientia maesta" (dismal science) vocatur.

"Cycni nigri"[4] sunt necopinati et improvisi eventus, quos gravissimae et molestissimae res sequuntur. Quamquam homines oeconomiae peritissimi cum formulis suis mathematicis ad meliores oeconomicorum eventorum praedictiones contendunt, cycni nigri, quia his antecedentia systematica desunt, non possunt praedici. Taleb oeconomistas vehementer reprehendit, quod mendaciis suis nixi mercatum ut lusum conclusum describi posse credant. Ipse credit cycnos nigros vexatores huius lusus oeconomici esse dicitque hos cycnos multorum opinione crebriores esse. Taleb igitur nuntium epistemologicum prae se ferre videtur: quod re vera nequeamus futura praedicere — huic sententiae omnes oeconomistae potius verbis quam factis consentiunt! — utilius esse praeparare se ad calamitates aliosque eventus cycnis nigris effectis. Secundum Taleb, evolutionaria systemata antifragilia ex perturbationibus utilitatem capiunt, et perturbationes, quo crebriores et iniquiores fuerint, eo magis systemati proderunt. Quae opinio difficilis intellectu videtur plurimis qui certe malint quibuscumque modis potuerint perturbationes vitare. Taleb autem censet stabilitatem oeconomicam opitulationum artificiis in tempus effectam potius stabilitatis inlusionem creare, namque ita re vera fieri possit, ut systema oeconomicum cum tempore ad fragilitatem redigatur.

Redundantia et diversitas[recensere | fontem recensere]

Antibiotica bacteriis perturbationem calamitosam parant. At cum nulla substantia bactericida ad totum populum exstinguendum valeat, superstites prolem procudent maiore resistendi vi munitam. Evolutio naturalis satis demonstrat mechanismum, quo sive naturale sive culturale systema antifragile exsistet. Nimiis perturbationibus interibit, a mediocribus autem resiliet melius quam antea. Eadem fere via melioratio technologica progredi videtur. Singuli enim aeroplanorum volatus fragiles sunt, sed per unam quamque calamitatem aeream futuri volatus tutiores facti sunt, et sine dubio fient. Bacteria per diversitatem geneticam et redundantiam massalem antifragile efficiunt systema.

Systema quodlibet, ut antifragile sit, et redundantia et diversitate instructum esse oportet. In natura nihil optimi est, sed omnia satis bona sunt. Natura prodiga est, et in ipsa prodigentia — redundantia et diversitate — posita est condicio gravissima antifragilitatis: ad omnia paratum esse. Natura etiam ab ingenti magnitudine abhorret. Culturalia et oeconomica et politica systemata, ut antifragilia sint, oportet naturam aemulari. Taleb vehementer oeconomistas, quos "orthodoxos" appellat, reprehendit, quod pueriliter efficaciae oeconomicae sive optimae utilitati consulere malint. Homo, si ab oeconomista creatus esset, vix binos pulmones binosve renes haberet, nam corpus, si rationem respicias, sumptuoso luxu inefficaciter uti videatur, cum in vita cotidiana binis non sit opus. Immo, forsitan Creator neoliberalista unum tantum ingentem renem centralem creavisset, cuius participes omnes homines essent rationali temporis distributioni (time-sharing¨) obnoxii. Constat quidem redundantia calamitatum quandam cautionem praeberi, et inefficacitate apparenti effici, ne corpus prima calamitate intereat.

Taleb censet optimizationibus utilem quoque redundantiam perditum iri ac systema quodlibet redactum iri in fragilitatem. Itaque etiam doctrinam Ricardianam, qua commodum comparativum expetitur, censet talem esse, quae procedente tempore civitates ad perniciem deducere possit. Doctrina commodi comparativi ad fundamenta macrooeconomiae pertinet, et praeterea hodie ad globalizationem provehendam adhibetur. At commodum comparativum est sui generis mechanismus macrooeconomicus, qui, dum ut lusus in se conclusus remanet, verae vitae reique oeconomicae speciem offert, sed pretiorum stabilitatem simulans erit cycnorum nigrorum sive calamitatum naturae aliarumque volaticarum perturbationum impotens. Commodum comparativum specializationem urget: civitatibus opera danda sit iis tantum rebus in quibus producendis quam maxime polleant (aut exactius: in quibus producendis quam paucissimas opportunitates amittant), ita ut puta una civitas operam impendat vino producendo ad aliarum quoque usum, altera autem vestibus texendis, atque ita porro. Quodsi necopinato fluctuet pretium vini, specializatio, praesertim si ad aliorum generum mercium neglectionem deduxerit, dissuadenda sit. Commodum comparativum Ricardianum, nisi spontaneum ab imo sursum (bottom up) processum habet, saluti civitatum valde obficere potest. Idcirco Unio Europaea Talebio non placet, quod per designatorios superne deorsum (top down) processus res oeconomicas administrare contendat. Capienda enim consilia per singulas nationes distributa ab administris unionis sane nimis segnia et inefficacia putantur; Taleb autem censet tali centralizatione quodlibet systema in fragilitatem redigi. Itaque Helvetiam laudat civitatem sane antifragilem.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cic. Tusc. 5.61-62
  2. Ov. Met. 15.391-407.
  3. Cic. Nat. 3.25 versutos eos appello quorum celeriter mens versatur, callidos autem quorum tamquam manus opere sic animus usu concalluit.
  4. "Cycnus niger" (aut, secundum aliud exemplum, "corvus albus") hanc frangit generalizationem inductivam, omnes cycnos albos esse (aut omnes corvos nigros esse). Quod ad cycnos adtinet, cygnus atratus, species nigrorum cycnorum in Australia et Nova Zelandia reperta, hanc generalizationem violavit. Hoc tamen respiciendum est: cygnum atratum esse speciem zoologicum, cum 'cycnus niger' notio philosophica sit, quae una cum 'cycno albo' binariam relationem contrariam constituit.