Antebracchium

E Vicipaedia
(Redirectum de Antebrachium)
Salire ad: navigationem, quaerere
Antebracchium

Antebracchium[1] sive antebrachium[2] est pars bracchii inter articulum cubiti et manum.

Ossa[recensere | fontem recensere]

Duo ossa, quae radius et ulna appellantur, per ligamentum anulare radii membranaque interossea antebracchii adnexa antebracchium formant. Inter ea spatium interosseum antebracchii situm est.

Articuli[recensere | fontem recensere]

Articulus cubiti antebracchium cum bracchio, articulus manus vel carpi antebracchium cum manu iungit. Sunt etiam duo articuli inter radium ulnamque: Articulus radiulnaris proximalis et distalis.

Musculi[recensere | fontem recensere]

Musculi antebracchii in flexores et extensores divisi sunt.

Musculi antebracchii
Flexores Extensores
Superficiales Profundi Radiales Superficiales Profundi
Musculi antebracchii, e fronte visi, superficiales Musculi antebracchii, e fronte visi, profundi Musculi antebracchii, e tergo visi, superficiales Musculi antebracchii, e tergo visi, profundi
Musculus flexor carpi radialis Musculus pronator quadratus Musculus bracchiradialis Musculus extensor carpi ulnaris Musculus abductor pollicis longus
Musculus flexor carpi ulnaris Musculus flexor pollicis longus Musculus extensor carpi radialis brevis Musculus extensor digitorum Musculus extensor pollicis brevis
Musculus flexor digitorum superficialis Musculus flexor digitorum profundus Musculus extensor carpi radialis longus Musculus extensor digiti minimi Musculus extensor pollicis longus
Musculus palmaris longus Musculus extensor indicis
Musculus pronator teres Musculus supinator


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Triepel, H. (1910). Nomina Anatomica. Mit Unterstützung von Fachphilologen. Wiesbaden: Verlag J.F. Bergmann.
  2. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!