Antaeus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hercules cum Antaeo luctatur, in cratere rubeis figuris ab Euphronio picto. Circa 510 a.C.n. Museum Lupariense.

Antaeus in mythologia Graeca est gigas, filius Terrae (Graece Gaea) et Neptuni (Graece Poseidon), Libyam[1] incolens. Immanibus viribus, a Terra matre acceptis, utebatur ad vicinos et hospites luctu necandos. Nam e capitibus victorum templum patri Neptuno exstruere cupiebat. Leones quoque venabatur, quorum pelle vestiretur, carne vescaretur. Non mirum itaque, si Hercules, ad Hesperidum hortos iter faciens, cum eo luctatus est: nam talibus monstris terras liberare contendebat. Primo non contigit Alcidi gigantem vincere, nam quotienscumque cadens terram matrem attigerat, renovatas vires filio Antaeo praebebat. Postquam intellexit, Hercules gigantem amplexus, potenti nodo bracchiorum a solo sublevavit ac terram frustra petentem Antaeum suffocavit.

Hercules et Antaeus. Antonius del Pollaiolo, circa 1475. Museum Officiorum, Florentiae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Apud antiquos Libya non tam certam regionem designat quam Africam Septentrionalem, Aegypto excepta.

Fontes[recensere | fontem recensere]