Anscharius Andreas Rodríguez Maradiaga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Anscharius Andreas Rodríguez Maradiaga
Anscharius Andreas Rodríguez Maradiaga
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Anscharius Andreas Rodríguez Madariaga
Anscharius Andreas Rodríguez Madariaga
archiepiscopus Archidioecesis Tegucigalpensis
titulus
S. Mariae de Spe
Natus 29 Decembris 1942
presbyter ordinatus 28 Iunii 1970
episcopus nominatus 28 Octobris 1978
episcopus consacratus 8 Decembris 1978
Cardinalis promulgatus 21 Februarii 2001
a papa Ioanne Paulo II
Pagina officialis Sanctae Sedis

Anscharius Andreas, vulgo Óscar Andrés Rodríguez Maradiaga S.D.B. (natus Tegucigalpae in Honduria die 29 Decembris 1942), alumnus Pontificii Athenaei Salesiani et apud Lateranum, fuit episcopus auxiliaris Tegucigalpae et episcopus titularis Pudentianensis ab anno 1978. Archiepiscopus Tegucigalpensis anno 1993 electus est. Cardinalis presbyter Ecclesiae Catholicae creatus est anno 2001 titulo Sanctae Mariae de Spe. Rodríguez Madariaga conclavibus mense Aprile 2005 et mense Martio 2013 adfuit, quae Iosephum Ratzinger et Georgium Marium Bergoglio papas creaverunt.

Die 13 Aprilis 2013 papa Franciscus Anscharium Andream Rodríguez Maradiaga praesem consessus octo cardinalium (alii septem sunt: Ioannes Patricius O'Malley, Iosephus Bertello, Franciscus Xavierius Errázuriz Ossa, Osvaldus Gracias, Reinhardus Marx, Laurentius Monsengwo Pasinya et Georgius Pell) ad curiam romanam emendandam fecit. [1].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]