Annus quinque imperatorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Annus quinque imperatorum denotat annum 193 p.C.n., in quo non minus quam quinque imperatores simul summam potestatem appetiverunt nominibus Pertinax, Didius Iulianus, Pescennius Niger, Clodius Albinus et Septimius Severus.

Imperatore Commodo occiso die 31 Decembris 192, Praefectus urbi Romae Pertinax Imperator statim declaratus est die 1 Ianuarii 193. Diende Imperator Pertinax necatus est a Praetorianis die 28 Martii. Eadem die, Didius Iulianus adeptus est titulum Imperatoris ad auctionem praetorianam, superans Titum Flavium Sulpicianum. T. Flavius Sulpicianus obtulit 20.000 sestertios (octiens merces annua sua) omnibus militibus ut fidem emeret. Autem Didius Iulianus obtulit 25.000 omnibus militibus ut prospere adipsceretur titulum proclomatusque est Imperator a Senatu die 28 Martii.

Tamen, tres alii notissimi Romani eum provocaverunt pro magistratu: Pescennius Niger Syriae, Clodius Albinus Britanniae, et Septimius Severus Pannoniae. Severus adgressus est Romam ad demovendum Didium Iulianum citoque decapitationem Iuliani iussit die 1 Iunii. Tum Severus Praetorianos dimisit et militibus quae Iulianum necaverant morem postulavit. Solidans potestam suam, Severus oppugnavit Pescennium Nigrum Cyzico et Nicaeae anno 193 ac eum devicit Isso anno 194. Primitus, Severo favet, credens ipsum esse successorem eius. Cum Severum habere animo aliam successorem comperisset, declaraverat ipsum Imperatorem sed victus est Severo in Pugna apud Lugdunum die 19 Februarii 197. Severus indubitate regnavit dehinc usque ad 4 Februarii 211.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]