Annie Allen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gwendolyn Brooks, Miamiae, 1985.

Annie Allen est congeries poematum a Gwendolyn Brooks anno 1949 prolata, pro qua ea Praemium Pulitzeranum abstulit, primus scriptor Africoamericanus qui hoc praemium umquam cepit.

Opus, in tribus partibus consistens, Annie, puellam Africanoamericanam, tractat cum muliebris adoleverit aetas. Prima pars, "Notes from the Childhood and Girlhood," undecim poemata comprehendit quae Annie ortum, matrem, et rassismo, caedi, mortique responsa commonstrant. "The Anniad," falsum poema heroicum in quadraginta tribus seriebus versuum et tribus appendicibus ordinatum, Annie somnia amantis tractat qui ad bellum it, redit, eam ducit, eam relinquit, et deinde domum redit ut mortem exspectet. Ultima pars, "The Womanhood," Annie iudicium mundi quem mutare vult monstrat. Omnis liber inlustrat quomodo Annie a romantico egotistico ad idealistam realisticam mutatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Benet's Readers Encyclopedia
  • Gwendolyn Brooks, www.ports.org (Academia Poetarum Americanorum)


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!