Anna Maria Ludovica Aurelianensis (Ducissa Monpenserii)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Anna Maria Ludovica Aurelianensis

Anna Maria Ludovica Aurelianensis, Ducissa Monpenserii (Francogallice: Anne Marie Louise d'Orléans, Duchesse de Montpensier; Lutetiae, 29 Maii 1627 - ibidem, 5 Aprilis 1693), neptis Henrici IV regis Franciae erat et ducissa Monpenserii suo iure.

Filia prima Vedasti, ducis Aurelianensis et fratris postnati Ludovici XIII, praeclarum agnomen "Puellam Magnam" (Francogallice: la Grande Mademoiselle) accepit. Matre sua (filia Henrici Borbonii ducis Monpenserii) Maria Borbonia, quae post puerperium mox mortua erat, possedit titulum Monpenserii. Quamquam Ludovici XIV patruelis esset, adversus curiam regiam in bello civili Fundae (Francogallice: la Fronde) Aurelianensi et Lutetiae pugnavit ducissa. Postea recessit in exilium rusticum quinque annos (1652-1657) antequam curiae reconciliaretur.

Nullis filiis suis partis, Anna Maria Ludovica novissima domus Borbonii-Monpenserii erat. In sepulchro regio abbatiae (hodiernae basilicae cathedralis) Sancti Dionysii iacet corpus eius.


Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Vincent Pitts, La Grande Mademoiselle at the Court of France, 1627-1693, Baltimore, 2000.