Anna Elissa Radke

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Anna Elissa Radke Hamaburgi nata anno 1940, est philologa, theologa et eximia poetria Latina, natione Theodisca.

Eius vita[recensere | fontem recensere]

Primum in urbe Hamaburgi et postea Marpurgi se dedit philosophiae studiis et studiis litterarum Latinarum Graecarumque, nec non theologiae Christianae secundum Lutheri opinionem. Postea, magistra artium facta, scripsit carmina tam Latina quam Theotisca. Hi libri carminum Latinorum iam eduntur:

  • Musa exsul (1982),
  • Mein Marburger Horaz (1990),
  • Katulla (1992),
  • Harmonica vitrea (1992),
  • In reliquiis Troiae (1995),
  • Ars paedagocica (1998).

Procul dubio inter principes eximiosque poetas hodiernos est numeranda.

Anna Elissa Radke est mater Gyburgae Uhlmann, "Pretio Leibnitziano" philologiae anno 2006 honoratae.

Carmen in eius honorem[recensere | fontem recensere]

In Annae Elissae Radke honorem, Alanus Divutius pepigit hoc carmen:

AD ANNAM ELISSAM RADKE

Miles indefessa Novem Sororum
Montibus quae sunt et erunt canentes
Deliis, reddant tibi mille grates,
carmina propter.

Nam quis ausit, liberior poeta,
te altius Parnassi ad acumen ire,
ebrio non lassus aquas equinas
ebibere haustu.

Aut quis ascendet glaciale culmen,
candido passu, propius, viator
frigidum scandens Helicona solus,
alite verbo ?

Index omnium operum Annae Elysiae Radke[recensere | fontem recensere]

  • 1982: Musa exsul, 1982.
  • 1990: Mein Marburger Horaz, 1990.
  • 1992: Katulla, 1992.
  • 1992: Harmonica vitrea, 1992.
  • 1995: In reliquiis Troiae, 1995.
  • 1998: Ars paedagocica, 1998.
  • 2000: "Ad Ingam Pessarra sexagenariam" (carmen), in Melissa, n° 95, anno 2000, p. 13.
  • 2000: "Ad Patrem Caelestem morbo diabetae laborantem" (carmen), in Melissa, n° 95, anno 2000, p. 13.
  • 2000: "Ad Franciscam" (carmen), in Melissa, n° 95, anno 2000, p. 13.
  • 2000: "Carmen consolatorium Alano dedicatum", in Melissa, n° 99, anno 2000, p. 5.
  • 2000: "Vertumnus et Pomona. Carmen Valahfrido et Soniae dedicatum", in Melissa, n° 99, anno 2000, p. 5.
  • 2000: Hoc praedicat sol oriens. Hymni oecumenici in Latinum versi ab Anna Elissa Radke, Moguntiae (Mainz), ed. Septimana Latina Amoeneburgensis et L.V.P.A, 2000, 24 pp.
  • 2001: "Ad merulam quandam Bruxellensem" (carmen), in Melissa, n° 101, anno 2001, p. 15.
  • 2001: "Pour Madame le Professeur Jacqueline Hamesse", (carmen) in Melissa, n° 103, anno 2001, p. 14.
  • 2001: "Discipulis lingua Latina non colenda est, sed linguae Latinae discipuli!", in Melissa, n° 104, anno 2001, pp. 8-12.
  • 2001: "De pugna contra terrorismum" (carmen), in Melissa, n° 104, anno 2001, p. 16.
  • 2002: "Ad festum Nativitatis Christi in Bactria celebratum a. MMI" (carmen), in Melissa, n° 106, anno 2002, p. 9.
  • 2008: "Ad Norbertum Thiel obiit d. 15. m. jul. a. 2008 / Idibus Juliis a. MMVIII°", (carmen), in Melissa, n° 145, anno 2008, p. 6.
  • 2009: Cantica spiritualia. Geistliche Lieder, Ökumenische Kirchenlieder in lateinischer Übersetzung, Melodien gesetzt von Vinfridus Czapiewski, Oberhausen, Verlag Karl Maria Laufen, 2009, 115 pp.
  • 2009: Iubila natalicia vel antithreni (contra threnos Iohannis Cochanovii), Fundacja Nauki i Kultury na Slasku, Opoliae, 2009.
  • 2010: O Täler weit... O valles patulae..., Florilegium Eichendorffianum, carmina selecta Josephi de Eichendorff transtulit in linguam latinam Anna Elysia Radke, Opoliae-Lubovitii, ed. Fundacja Nauki i Kultury na Slasku/Joseph von Eichendorff-Oberschlesisches Kultur-und Begegnungszentrum in Lubowitz, 2010.
  • 2011: "Ad nationem Aegyptiam (11.02.2011)" (carmen), in Melissa, n° 161, Bruxellis, 2011, p. 15.
  • 2012 : "Epitaphium Marco, fratri Alani Van Dievoet, dedicatum, qui obiit 21.04.2012" (Epitaphium Marco Van Dievoet dicatum), in Melissa, n° 168, Bruxellis, 2012, p. 16.
  • 2012 : Finis amorum / Letzte Liebe, praefationem scribebat Gerardus Alesius, Vindobonae, Praesens Verlag, 2012 (ISBN 978-3-7069-0655-5)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]