Animalia solitaria

E Vicipaedia
Vita solitaria ut venator Pantheram tigridem superesse adiuvat.

Animalia solitaria sunt animalia quae plurimum eorum vitae sine aliis suorum speciei degunt, coniunctione et curatione progeniei exceptis.

Territoria[recensere | fontem recensere]

Animalia quae sunt solitaria saepe territorialia habentur, quae aliis animalibus in eorum territorio abhorrent, praecipue animalibus suorum speciei. Cum duo eiusdem speciei animalia inter se congrediuntur, ea ostentationes hostiles saepe monstrant ut hostem expellant, sed si neutrum se recipit, pugna fieri potest; in nonnullis speciebus, haec certamina in morte unius vel amborum animalium finire possunt.

Exceptiones[recensere | fontem recensere]

Quando animal solitarium est cum alio suae speciei, saepe progenies curat vel coniungere parat. Per coniunctionem, animal solitarium coniugem invenire conatur; actu confecto, id fortasse coniunctionem iterum atque iterum iterare potest antequam vitam solitariam repetit.

Sacrophili harrisii (Anglice Tasmanian devils) revera sunt animalia timidissima pro homine, sed cum duo inter se congrediuntur, hostilissima fiunt, aliud adversus aliud.

Nexus interni

Haec stipula ad zoologiam spectat. Amplifica, si potes!