Anicius Acilius Aginantius Faustus Iunior

E Vicipaedia

Anicius Acilius Aginantius Faustus Iunior (cognomine albus natus saeculo 5, mortuus post annum 508) vir publicus Imperii Romani Occidentalis erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Faustus anno 483 ab Odoacre consul nominatus est neque autem ab Occidente probatus est[1]. Fuir praefectus urbi Romae post annum 472, nam inscriptione laudatus, quod signum Minervae hoc anno bello civili, quo Anthemius depositus est, deletum refici iussit[2]. Proprium sedem in Amphitheatro Flavio possidebat[3]. Anno 502/503 iterum praefectus urbi fuit, cum Magnus Felix Ennodius eius auxilium contra accusationes quasdam petivit[4]. Etiam annis 506 et 508 epistulas Ennodii accepit[5]. Anno 502 etiam litteras episcopi Viennae Alcimi Ecdicii Aviti accepit[6].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Codex Iustinianus, IV.59.2: datum "Post consulatum Trocundis"
  2. CIL VI 526: "Simulacrum Miner<v=B>ae / abolendo incendio / tumultus civilis igni / tecto cadente confractum / Anicius Acilius Aginatius / Faustus v(ir) c(larissimus) et inl(ustris) praef(ectus) urbi / vic(e) sac(ra) iud(icans) in melius / integro proviso pro / beatitudine temporis restituit"
  3. CIL VI 32220
  4. Magnus Felix Ennodius, Epistulae I 7[nexus deficit]
  5. Magnus Felix Ennodius, Epistulae V 9 et VI 34
  6. Alcimus Ecdicius Avitus, litterae 34


Antecessores:
Severinus Iunior (in occidente) et Flavius Appalius Illus Trocundes (in oriente)
Consul
483
sine collega, in oriente: "post consulatum Trocondi"
Successores:
Decius Marius Venantius Basilius (in occidente) et Flavius Theodericus (in oriente)