Andreas Warhola

E Vicipaedia
(Redirectum de Andreas Warhol)
Salire ad: navigationem, quaerere

Formula:Infobox artifex

Andreas Warhola anno 1977.

Andreas Warhola[1] (Anglice Andrew Warhol, Pittsburgi natus 6 Augusti 1928, Novi Eboraci mortuus 22 Februarii 1987), qui cognomine Andy notus est, fuit unus ex ducibus motus artis oculorum "ars pop" appellati. Cursu inlustrator commercii feliciter constituto, ille factus est artifex clarus atque aliquando controversus. Sua opera coniunctiones inter "expressionem" artificiosam, culturam "celebritatis," et proscriptionem exploraverunt.

Laboravit in multis mediis, inter quae pictura, sculptura, cinema, et musica. Interview Magazine condidit, et multos libros conscripsit, inter quos The Philosophy of Andy Warhol et Popism: The Warhol Sixties. Ille fuit inlustris vir gay qui aperte sic vivebat ante motum liberationis gay. Eius officina (Anglice The Factory appellata) erat locus celeberrima, ubi egregii homines altissimi mentis, drag queens, scriptores ludorum scaenicorum, homines viarii Bohemiani, viri insignes ex Hollywood, et patroni divites inter se congrediebantur.

Warhola fuit res multarum exhibitionum retro, librorum, et pellicularum, proprietatum et documentariarum. Excogitavit dictum "quindecim minuta famae," latissime agnitum. In Pittsburgo Pennsilvaniae, eius oppido domiciliario, The Andy Warhol Museum eius vitam et opera celebrat.

Maximum pretium pro pictura Warholae solutum est $100 000 000, pro velo 1963 Eight Elvises inscripto. Hoc negotium privatum nuntiatum est in commentario in diario The Economist anno 2009 vulgato, qui Warholam "vervicem mercatus artis" appellavit. Hoc est pretium quod solum Pollock, Picasso, van Gogh, Renoir, Klimt, et de Kooning adsecuti sunt.[2]

Tabulae notissimae sunt pressiones superpictae hominum illustrium (ut puta Elvis Presley, Goethe, Mao Zedong et Marilyn Monroe).

Index

[recensere] Mors

Warhola Novi Eboraci in urbe mortuus est ad 6:32 a.m. die 22 Februarii 1987.

[recensere] Notae

  1. Ephemeris.
  2. "A special report on the art market: The Pop master's highs and lows" The Economist (November 26, 2009). (Nexus die 14 Augusti 2010 confirmatus).

[recensere] Bibliographia

Warhol (laeva) et Tennessee Williams (dextra) in navi SS France anno 1967 inter se sermonem conferunt; a terga parte, Paulus Morrissey.
  • "A symposium on Pop Art." 1963. Arts Magazine, Aprilis: 36–45.
  • Bockris, Victor (1997). Warhol: The Biography. Novi Eboraci: Da Capo Press. ISBN 030681272X 
  • Colacello, Bob (1990). Holy Terror: Andy Warhol Close Up. Novi Eboraci: HarperCollins. ISBN 0-06-016419-0 
  • Dillenberger, Jane D. (2001). The Religious Art of Andy Warhol. Novi Eboraci: Continuum International Publishing Group. ISBN 0-8264-1334-X 
  • Doyle, Jennifer, Jonathan Flatley, et José Esteban Muñoz, eds. 1996. Pop Out: Queer Warhol. Durhamiae: Duke University Press.
  • Foster, Hal. 1996. The Return of the Real. Cantabrigiae Massachusettae:MIT Press / October Book
  • Garrels, Gary (1989). The Work of Andy Warhol: Discussions in Contemporary Culture, no. 3. Beacon, Novi Eboraci: Dia Art Foundation 
  • Guiles, Fred Lawrence (1989). Loner at the Ball: The Life of Andy Warhol. Novi Eboraci: Bantam. ISBN 0593015401 
  • James, James. 1989. Andy Warhol: The Producer as Author. In Allegories of Cinema: American Film in the 1960s, 58–84. Princetoniae: Princeton University Press.
  • Koestenbaum, Wayne (2003). Andy Warhol. Novi Eboraci: Penguin. ISBN 0670030007 
  • Krauss, Rosalind E. 1999. Warhol's Abstract Spectacle. In Abstraction, Gesture, Ecriture: Paintings from the Daros Collection, 123–133. Novi Eboraci: Scalo.
  • Lippard, Lucy R. 1970, 1985. Pop Art. Londinii: Thames and Hudson. ISBN 0-500-20052-1.
  • Livingstone, Marco; Dan Cameron and Royal Academy (1992). Pop art: an international perspective. Novi Eboraci: Rizzoli. ISBN 0-8478-1475-0 
  • Michelson, Annette (2001). Andy Warhol (October Files). Cambridge MA: The MIT Press 
  • Scherman, Tony, et David Dalton. 2009. POP: The Genius of Andy Warhol. Novi Eboraci: HarperCollins.
  • Suarez, Juan Antonio. 1996. Bike Boys, Drag Queens, & Superstars: Avant-Garde, Mass Culture, and Gay Identities in the 1960s Underground Cinema. Indianapole: Indiana University Press.
  • Watson, Steven (2003). Factory Made: Warhol and the 1960s. Novi Eboraci: Pantheon. ISBN 0679423729 
  • Yau, John (1993). In the Realm of Appearances: The Art of Andy Warhol. Hopewell, Novae Caesareae: Ecco Press. ISBN 0880012986 

[recensere] Nexus externi

Statua Andreae Warholae Bratislavae Slovakiae sita.
Vicicitatio
Vicicitatio citationes in [[q:{{{1}}}|Andreas Warhola]] habet.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Andrean Warholam spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis