Latinitas bona

Andreas salus

E Vicipaedia
(Redirectum de Andreas Salus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Visio Andreae sali (qui subter ad dextram partem manu monstrat) in ecclesia Blachernarum: Maria protectrix velum suum extendit. Icon scholae Novogardiensis saec. XV ineuntis (Pinacotheca Nationalis Tretjakov Moscuae)

Andreas salus, Graece Ἀνδρέας ὁ σαλός, persona ut videtur ficta cuius Vita inter saecula IX et XI composita est, sanctus Ecclesiae Orthodoxae agnoscitur, die festa seu 28 Maii sive 2 Octobris.

Principe Leone I (igitur saeculo V medio) Andreas fuerit servus Theognosti magistratus ampli, qui eum educavit et notarium fecit, ut domum et divitias suas regeret. Andreas vitas sanctorum perlectis et per amicitiam Nicephorae, presbyterae aedis Sanctae Sophiae, ad fidem Christianam circiter 36 annos natus se converterit et stultus pro Christo fuerit: postea in viis Constantinopolis vixerit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!