Ancon (architectura)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ancōn (-ōnis, acc.-ōna, f.; < Gr. ἀγκών) est fulcrum in pariete fixum, quo quaelibet proiectura aedificii sustinetur. Anconibus fulciuntur varia proiecta aedificii velut corona, cymatium, maenianum.