Ancillae Cordis Iesu (ACI)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ancillae Cordis Iesu (Hispanice: Esclavas del Sagrado Corazón de Jesús, Italiane: Ancelle del Sacro Cuore di Gesù, Anglice: Handmaids of the Sacred Heart of Jesus) sunt institutum religiosum feminarum iuris pontificii: Sodales huius congregationis nomini ordinis sigla ACI[1] postponunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Congregatio Matriti a Raphaela Porras y Ayllón (1850-1925) condita est. Fundatrix a papa Paulo VI anno 1977 canonizata est.[2]

Finis ac diffusio[recensere | fontem recensere]

Ancillae Cordis Iesu instructioni iuvenum - imprimis pauperum - navant. Spiritualitas congregationis ab Ignatio de Loyola inspirata est.

Sorores laborant in: Europa (Britanniarum Regnum, Francia, Hibernia, Hispania, Italia, Portugallia), in America (Aequatoria, Argentina, Bolivia, Chilia, Civitates Foederatae Americae, Columbia, Panama, Peruvia, Uruguaia), in Asia (Japonia, India, Philippinae) et in Africa (Cameronia).[3] Sedes generalis est Romae.

Die 31 Decembris anno 2005 instituto erant 1311 religiosae in 132 domibus.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ann. Pont. 2007, p. 1680.
  2. Vide Homilia Pauli VI in missa canonizationis
  3. Vide paginam domesticam congregationis
  4. Ann. Pont. 2007, p. 1680.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Annuario Pontificio per l'anno 2007, Libreria Editrice Vaticana, in Civitate Vaticana 2007. ISBN 978-88-209-7908-9.
  • Guerrino Pelliccia e Giancarlo Rocca (red.), Dizionario degli Istituti di Perfezione (10 vol.), Edizioni paoline, Mediolani 1974-2003.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]