Anapa
Anapa[1] (Russice Анапа) est urbs in territorio Crasnodarensi Foederationis Russicae, in litore orientali Ponti Euxini sita. Nota est ut locus recreationis (praesertim infantium). Plus 55 milia incolarum habet. Urbi sunt portus, aeroportus et statio ferriviarum, instituta educationis, musaea atque nonnulla monumenta historica architecturae.
[recensere] Historia urbis
Loco hodiernae Anapae in antiquitate initio erat urbs gentis Sindorum, et dein colonia Graecorum nomine Gorgippia (Graece Γοργιππία, pars regni Bosporani fuit, a saeculo quarto a.C.n. ad saeculum tertium exsistebat). Saeculo quattuordecimo ibi erat colonia Genuae nomine Mapa, quam Imperium Ottomanicum anno 1475 occupavit. Annis 1781–1782 castellum Ottomanicum in oppido illo constructa est. Anno 1829, post bellum inter Imperia Russicum et Ottomanicum, Anapa adiuncta est ad Russiam. Ab anno 1846 urbs, et ab anno 1866 locus recreationis est.
[recensere] Nota
- ↑ E. Eichwald, Fauna Caspio-Caucasia nonnullis observationibus observationibus novis illustrata, p. 10
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Anapam spectant. |
