Legatus est vir bonus peregre missus ad mentiendum Reipublicae causa

E Vicipaedia
Henricus Wottonius: "Philosophemur" (Pinacotheca Effigierum Nationalis Londinii)

"Legatus est vir bonus peregre missus ad mentiendum Reipublicae causa" est sententia nimis vera ab Henrico Wottonio, legatus Anglicus ad aulam rei publicae Venetiarum, Augustae Vindelicorum anno 1604 in albo citationum amici cuiusdam Germani scripta. Quam sententiam (si biographo Isaacio Walton credere licet) auctor ambiguitate utilissima Anglice conceperat et hac lingua posteriores saepissime citant: An ambassador is an honest man sent to lie abroad for the good of his country.[1] Verbum enim Anglicum to lie sensus duos habet, "iacere" (sive "manere") et "mentire". Sententia autem Latina hac ambiguitate caret. Rex igitur Angliae Iacobus I, cui haec verba mox denuntiata sunt, contra legatum suum valde iratus est. Propter hoc Wottonius apologias duas conscripsit, alteram in the universal language ("linguá universali", scilicet Latine) ad praefectum urbis Augustae Vindelicorum commissam,[2] alteram Anglice ad regem ut iram mitigaret.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Orthographiá Isaacii Walton: An Embassadour is an honest man sent to lie abroad for the good of his countrey.
  2. "Marco Velsero duumviro Augustae Vindelicae Henricus Wottonius s. o." in Reliquiae Wottonianae 4a ed. (1685)e 6 verso

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.