Amycus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hydria Lucana quarti s. a.C.n. : Pollux, strigilem manu tenens, ad iusiurandum Amycum adigit, qui saxo prope fontem adligatus est.

In mythologia Graeca Amycus erat gigas[1], filius Posidonis et nymphae Meliae, et rex Bebrycum in litore Asiatico Propontidis. Advenas persequebatur et patri suo immolabat ex alta rupe in mare praecipitando, nisi si qui valido corpore ac fortes erant, eos ad pugilatum provocabat ac sic necabat. Silva erat prope mare ubi capita sic caesorum hominum ordine collocata videre posses.

Tandem Argonautis in eius regnum perventis, dum advenas ab aqua prohibere conatur, a filio Iovis, Polluce, pugilatu victus et interfectus est. Poeta Syracusanus Theocritus diversam traditionem sequitur : victus apud eum sed non occisus est Amycus. Tantum per patrem iurare coactus est se numquam in posterum talia facinora perpetraturum. Eandem traditionem secutus est artifex Romanus qui cistam Ficoroni caelavit, ubi victor Pollux Amycum ad arborem adligans conspicitur. Etiam in vasibus Lucanis fabula hoc modo picta est : unde illa traditio fortasse Italica dici potest.

Haec fabula plurimas similitudines cum Antaei praebet. Argumentum fuisse videtur fabulae Sophocleae hodie deperditae, cui titulus "Amycus".

De aliis Amycis.[recensere | fontem recensere]

Hoc eodem nomine poeta Ovidius utitur ad centaurum quendam designandum[2]. Item in Aeneide pluribus locis Vergilius Troianos quosdam sic nominat[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

Cista Ficoroni : Amycus et Pollux.
  1. Valerius Flaccus IV,200. Ibid. IV,149 : "vasto qui vertice nubila pulset".
  2. Metam. XII,245.
  3. I,221. IX,771. X,704. XII,509.

Fontes.[recensere | fontem recensere]