Amt Neuhaus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Magistratus Domus Novae
Magistratus Domus Nova
Situs Magistratus Domus Novae
Nomen Latinum: Magistratus Domus Nova
Nomen Germanicum: Amt Neuhaus
Nomina Latina alia:
 
 
Situs Magistratus Neuhaus communis in Circulo Luneburgensi
Amt Neuhaus in LG.svg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Circulus Luneburgensis
Coordinata geographica: 53° 17′ 07″ Sept., 10° 55′ 56″ Ort.
Altitudo: 6 supra mare
Area: 237,16 km²
Numerus incolarum: 4.830 (tempus Decembris 2011)
Coniunctio communium cum: Ryn (Polonia)
Spissitudo incolarum: 20 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 19273
Praefixum telephonicum: 038841, 038845
Nota autocineti: LG
Nota magistratus communalis: 03 3 55 049
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Am Markt 5
19273 Amt Neuhaus
Pagina interretialis: www.amt-neuhaus.de
Res politicae
Magister civium superior: Margareta Richter (nullius factionis)
Ecclesia Mariae Neuhaus

Amt Neuhaus commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensis est. E vicis Dellien, Haar, Kaarßen, Neuhaus, Stapel, Sumte et Tripkau constat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vici, qui nunc ad Amt Neuhaus pertinent, primo partes Ducatus Lauenburgici erant. Anno 1692 una cum toto ducatu ad Electoratum Brunsvicum-Luneburgum transierunt. Annis 1810/11 pars Regni Westphaliae erat, deinde ad usque annum 1814 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Cum ceterae partes Ducatus anno 1815 ad Daniam pervenisset, Neuhaus - nunc "Amt Neuhaus" vocatum - pars Regni Hannoverani et post annum 1866 provinciae Hannoverae Borussiae factum est. Annis 1885 - 1932 pars Circuli Bleckede erat, qui tum ad Circulum Luneburgensem adiunctus est. Anno 1945 Amt Neuhaus, quod trans flumen Albem situm est et commeatus sine ponte diffcilior visus est, a Zona Britannica ad Sovieticam translata est. Fuit itaque pars Megalopolis-Pomeraniae Citerioris (1945 - 1952) et Rei publicae Democraticae Germanicae (ab anno 1949).

Anno 1989 finibus apertis ponto primum post Bellum Orbis Terrarum II homines trans Albim portavit.

Anno 1990, cum Germania iterum unita esset, ad Megalopolis-Pomerania Citerior pertinuit, sed incolae suffragio habito pro Saxonia Inferiore votum dederunt. Die 30 Iunii 1993 communia supra dicta ad Saxoniam Inferiorem et Circulum Luneburgum reverterunt. Die 1 Octobris eiusdem anni in unum communem se coniunxerunt. De ponte trans Albim faciendo iam multis annis disputatur. Anno 2013 maiorem partem incolarum Circuli Luneburgiensis suffragia pro ponte faciendo tulerunt[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Amt Neuhaus spectant.

Pagina communis Amt Neuhaus

Notae[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!