Amos Ivo Root

E Vicipaedia
Wikidata Amos Ivo Root
Res apud Vicidata repertae:
Amos Ivo Root: imago
Amos Ivo Root: imago
Nativitas: 9 Decembris 1839; Medina
Obitus: 30 Aprilis 1923; Medina
Patria: Civitates Foederatae Americae

Memoria

Sepultura: Spring Grove Cemetery

Amos Ivo Root (natus Amos Ives Root, 1839–1923) fuit negotiator Ohiensis qui novas apiculturae rationes per saeculum undevicensimum exeuns excogitavit, aetatem cum apicultura partes magni momenti in oeconomia multorum communium in America Septentrionali egit. Societatem commercialem condidit, quae ad praesentem superest. Ob suum amplum noscendi studium fuit solum spectator et testis qui commentarios vulgavit de volatibus prosperis a fratribus Wright in aeroplanis in Ohio annos 19041905 factis.

Cursus[recensere | fontem recensere]

Root opifex gemmarum primum fuit, cum apiculturam annis vicensimis natus ut oblectamentum susciperet. Inter sua inventa maiora fuit ratio mellis messi sine alveario destructo. Factus est homo apiculturae peritus intra et extra Civitates Foederatas et negotiator dives.

Societatem mercatoria Medinae anno 1869 condidit ad manu facienda alvearia et instrumenta apiculturae. Societas summo successu quattuor onerarios instrumentorum apiculturae carros per diem emittebat.

Root, fides Christianas firmiter habens, scripsit de societate suae aetatis in Gleanings in Bee Culture, periodicum quod ipse condidit. Liber ABC of Bee Culture, anno 1879 primum prolatus, iam reficitur nomine "The ABC and XYZ of Bee Culture" ('Initium et finis apiculturae')[1] Root societatis duce, clavile in fabrica inauguratum est, et libera hominum detentorum intervalla iussa sunt. Per intervalla, hymni cantabantur, et homines detenti prohibiti sunt visitare tabernam propinquam.

Saeculo exeunte, societas coepit venumdare instrumenta apiculturae a competitore Dadant and Sons, Inc facta. Conatus autem infelix diremptus est. Societas anno 1928 candelas manufacere coepit, cum presbyter loci candelas qualitatis optimae peteret. Opus instrumentorum apiculturae imminutum et postremo finitum est.

Societas, nunc Root Candles appellata, iam posseditur a familia Root et a suo pro-pronepote administratur.[2] Pondus societatis in suo domicilio urbano videtur in nomine deliciarum Scholae Superioris Medinensis: "Battling Bees" ('Apes pugnantes').[3]

Root et fratres Wright[recensere | fontem recensere]

Root, novae technologiae semper studiosus, operam fratribus Wright magnopere dedit postquam in diario incertas legit relationes de eorum volatibus et experimentis anno 1903 ad Kitty Hawk Carolinae Septentrionalis et anno 1904 ineunte in Ohio.

Noscendi machinarum volantium studium cum impetu animo pro autocineto miscuit, alio invento recente, et sua Oldsmobile "runabout" exemplar anni 1903, quod paene 200 milia per vias asperas a Medina ad Dayton (Ohii), patriam Wrightianam, invectus est, ut plus disceret de experimentis volandi sperans. Die 20 Septembris 1904 observabat cum Wilbur Wright primum circulum in aeroplano conficeret. Commentarium de hac confectione pro Gleanings periodico suo scripsit, sed divulgationem fabulae usque ad Ianuarium proximum tardavit, fratribus ex animo implorantibus. Nonnullos volatus alios ut videtur spectatit. Relatio et scripta insequentia fuerunt solae spectatoris et testis relationes divulgatae quae ad prosperos fratrum Wright volatus in Huffman Prairie, agro pascuo prope Dayton, ubi fratres primum aeroplanum utile evolverunt. Root magazinae Scientific American relata obtulit, sed nullum accepit responsum. Sui commentarii subiecerunt inventum fratrum Wright profundas effecturum esse mutationes:

Veri simile est hos fratres ne conspectum tenuem quidem habere in quod eorum inventum ad filios hominum adferet. Nemo vivus coniecturam adhibere potest ad quod hoc modo venit, multo melius quam singulus homo vivus coniecturam adhibere potuit ad ultimum experimenti Columbiani exitum.[4][5][6]

Amicitia cum Helena Keller[recensere | fontem recensere]

Root operam dedit progressui educationis puerorum caecorum et surdorum et ad illum conatum adiuvit. Quo facto, litteras paginarum quattuor a Helena Keller scriptam accepit, quae gratias ei pro benevolentia et adiumento egerunt. Eius amicus residua vita mansit.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Some Giants in Beekeeping". Gobeekeeping.com.
  2. "Company history". Root Candles Website. Root Candles Company. 2013 
  3. De apibus pugnantibusm www.maxpreps.com.]
  4. Anglice: "These brothers have probably not even a faint glimpse of what their discovery is going to bring to the children of men. No one living can give a guess of what is coming along this line, much better than any one living could conjecture the final outcome of Columbus’ experiment."
  5. Gleanings in Bee Culture, 1 Ianuarii 1905.
  6. "The First Reporter" Nova, PBS.org.
  7. Root Candles

Nexus externi[recensere | fontem recensere]