Amon Amarth

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Icon apps query.svg
Haec pagina scripta est a tirone, qui nondum Latinitate callidissima utitur.
Usor Latinitatis callidior textum inspiciat, errores corrigat resque auctori explicet.

Vide etiam paginam discretivam: Amon Amarth (discretiva)

Amon Amarth in scaena Metalmaniae anno 2005 in Polonia

Amon Amarth est grex musicus Suecicus anno 1988 conditus (recens nomen ex anno 1992)[1], qui metallum mortis canit. Cum Metal Blade Records pactionem fecit.[1]

Socii gregis eo tempore:

Iohannes Hegg (cantor)
Ted Lundström (citharista)
Johannes Söderberg (citharista)
Olavus Mikkonen (citharista)
Fredricus Andersson (musicus pulsator)

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1988 grex nomine Scum conditus est. Posteaquam Iohannes Hegg anno 1992 se ad gregem adiunxit metallum mortis canere coepit nomenque in Amon Amarth commutavit. Anno 1993 album Thor Arise, tum anno 1994 album The Arrival of the Fimbul Winter pervulgationis commendaticiae causa publicum reddidit. Pactionem fecit cum Pulverised Records, quo discus compactus Sorrow Throughout the Nine Worlds publicus redditus est. Sex milia discorum compactorum venditi sunt.[2]

Tum cum Metal Blade Records pactionem fecerunt[1], quo anno 1998 album Once Sent from the Golden Hall publicum redditum est, quare multo etiam nobilius facti sunt. Inde multae actorum scaenicorum lustrationes in Europa, Canada, Civitatibusque Foederatis Americanis consecutae sunt, sicut septem pelliculae musicae. Ineunte mense Ianuario anni 2008 in Australia et Nova Zelandia primum in scaena apparuerunt.

Genus musicae[recensere | fontem recensere]

Carmina pleraque de antiquis fabulis septentrionalibus aetatis Vicingorum sunt. Cum Iohannes Hegg de genere musicae gregis rogatus sit, inquit: "Canimus metallum mortis. De Vicingis scribimus, qua de causa nonnulli putant nos canere metallum Vicingorum. At quidem nescio, quid sit."[3]

Nomen gregis[recensere | fontem recensere]

Nomen Amon Amarth (Latine: 'Mons Fati') est Sindarinum Montis Fati nomen in Legendario Tolkien. Ioannes Hegg in colloquio interrogativo explicavit: "Ted [Lundström] nomen proposuit. Non magni admiratores studiosissimi Domini Anulorum sumus, at nomen Amon Amarth nobis magnificum videtur. Nomen Amon Amarth est Sindarinum Montis Fati nomen. At arbitror id, quod Amon Amarth praestet, esse."[3]

In carmine Amon Amarth albi Once Sent from the Golden Hall narratur fabula de itinere bellatorum quadringentorum ad Montem Fati, ad Amon Amarth.

Thunder breaks the silence
Of five hundred men assembled ashore
Gazing through the misty rain
At the mountain not a mile away
So dark and silent it stands there
The mighty Amon Amarth
Reaching for the cloudcloaked skies
So grim and fearful in might.[4]

Discographia[recensere | fontem recensere]

Alba[recensere | fontem recensere]

  • 1998: Once Sent from the Golden Hall
  • 1999: The Avenger
  • 2001: The Crusher
  • 2002: Versus the World
  • 2004: Fate of Norns
  • 2006: With Oden on Our Side
  • 2008: Twilight of the Thunder God
  • 2011: Surtur Rising

Alba pervulgationis commendaticiae causa[recensere | fontem recensere]

  • 1992: Thor Arise (demo)
  • 1994: The Arrival of the Fimbul Winter (demo)
  • 1995: Sorrow Throughout the Nine Worlds (MCD)

Pelliculae musicae[recensere | fontem recensere]

  • 2002: Death in Fire - (Versus the World)
  • 2004: The Pursuit of Vikings - (Fate of Norns)
  • 2006: Runes to My Memory - (With Oden on Our Side)
  • 2006: Cry of the Black Birds - (With Oden on Our Side)
  • 2008: Twilight of the Thunder God - (Twilight of the Thunder God)
  • 2009: Guardians of Asgaard - (Twilight of the Thunder God)

DVD[recensere | fontem recensere]

  • 2006: Wrath of the Norsemen[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 http://www.amonamarth.com/templates/content.aspx?PageID=14
  2. http://www.amonamarth.de/en/band_biography.shtml
  3. 3.0 3.1 http://www.themetalweb.com/amonamarthinterview.html
  4. http://www.magistrix.de/lyrics/Amon%20Amarth/Amon-Amarth-44150.html
  5. http://www.amonamarth.com/

Nexus externi[recensere | fontem recensere]