Amasea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Domus antiquae urbis Amaseae

Amasea (Turcice: Amasya) est amoena Turcorum urbs ad fluminis Iris ripas. Hanc descriptionem dedit Strabo geographus qui Amaseae natus est:

Urbs nostra est posita in valle alta et ampla qua flumen Iris labitur. Et industria hominum et providentia naturae admirabiliter opportuna est, cum simul beneficia arcis et urbis det. Mons enim est arduus et scopulosus qui ad flumen praeceps declinat. In parte inferiore, hoc est iunxta flumen, urbs sita et munita est. Unde muri utrimque ascendunt ad montis summos. Nam duo sunt cacumina natura iuncta et turribus ornata. Eius munitionis circuitus tenet aulas et monumentia regum.
– Strabo, Geographica 12.3.39.

Amasea est sedes archiepiscopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!