Althaea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Althaea (discretiva)

Althaea titionem in ignem coniicit. Imago a scalptore Ioanne Wilhelmo Baur aeri incisa ad editionem Metamorphoseon illustrandam. 1659.

In mythologia Graeca Althaea erat filia Thestii, uxor Oenei Calydonii regis et mater Meleagri et Deianirae et multorum aliorum liberorum. Nonnulli mythographi antiqui dicunt etiam verum patrem Meleagri Martem deum fuisse, Deianirae autem Dionysum.

Vix Meleagrum pepererat cum Parcae nuntiaverunt tamdiu infantem victurum esse quam titionem in foco ardentem. Nec mora : mater ramum ex igne tollere properat et eum in secreto loco occultat. Post multos annos Meleager aprum Calydonium interfecit, sed de spoliis beluae ita cum avunculis suis, Toxeo et Plexippo, decertavit, ut ambos occiderit. Tum mater Althaea maerens, ramo fatali in ignem coniciendo, morte Meleagri fratres suos vindicavit et paulo post se ipsam suspendit.

Ovidius poeta libro octavo Metamorphoseon longa oratione nobis refert cogitationes Althaeae secum deliberantis utrum fratres an filium praeferri oporteret. Quae oratio optimum exemplum est suasoriae, quod genus exercitationis apud rhetorem erat.

Fontes.[recensere | fontem recensere]