Aloisius Franciscus Ladaria Ferrer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aloisius Franciscus Ladaria Ferrer (natus in Manacor, urbe insulae Maioricae, die 19 Aprilis anni 1944) est archiepiscopus et Societatis Iesu sodalis Hispanicus nec non theologus, qui, inter alia, secretarius generalis Commissionis Theologicae Internationalis inter mensem Martium anni 2004 fuit et Aprilem 2009, cum munere se abdicavit. Mense Iulio vero anni 2008 archiepiscopus titularis Thibicensis et secretarius Congregationis pro Doctrina Fidei factus erat.