Allium (genus)
Vide etiam paginam discretivam: Allium
Allium est genus plantarum florentium cui sunt circa 1250 specierum, unum e maximis plantarum generibus. Allium in familia Alliacearum ponitur, sed nonnulli botanicae auctores in familia Liliacearum comprehenderunt.
Verus specierum Allii numerus est ignotus, et aestimationes late inter se variantur. Species multas plantas "industriales" et horti vegetabilia sicut caepae (A. cepa), A. oschaninii, A. ampeloprasum, et A. ascalonicum) et herbas sicut A. sativum et A. schoenoprasum comprehendunt. Plantae sunt perennes et bulbosae, quae composita chemica (plerumque cysteinum sulfoxidum) generant quae ei proprium odorem et gustatum praebent, et multae adhibentur plantae cibariae. Bulbus et folia ferme sunt edules. Gustatus potest fortior vel exilior esse, et specie variatur.
Species Allii in temperatis hemisphaerae septentrionalis climatibus habitant, nonnullis speciebus quae in Tsilia (sicut A. juncifolium), Brasilia (A. sellovianum), et Africa tropica (A. spathaceum) habitant exceptis.
Plantae altitudine variantur inter 5 cm et 150 cm. Flores umbellam summo cauli aphyllo faciunt. Bulbi magnitudine inter species variantur, diametro a circa 2–3 mm ad 8–10 cm. Nonnullae species (exempli gratia, A. fistulosum) crassiusculas foliorum bases pro bulbis veris habent. Nonnullae species ornamenti causa (e.g. A. christophii) coluntur.
Index |
Taxinomia [recensere]
Taxinomia Alliorum infirme comprehenditur, descriptionibus falsis late acceptis. Genus est permagnum, in sectiones (subgenera) usitate divisum, quarum una e maximarum est Rhizirideum.[1] Exampla sunt A. albidum, A. carolinianum, et A. hookeri. Sunt circa 150–170 species hac in sectione.[2] Quamquam investigatio molecularis duas indicat magnas adgregationes intra genus esse, eruditi usitate eas habuerunt subgenera, quae Nectaroscordum et Amerallium in alio grege comprehendunt, et Caloscordum, Milula, et Rhizorideum in alio. Aliquod subgenus, Bromatorrhiza, non iam taxon sui generis accipitur. [3] Alia subgenera sunt Melanocrommyum[4] et Allium.[5]
Habitatio [recensere]
Plurimae Allii species sunt in hemisphaera septentrionali endemicae, plerumque in Asia. Nonnullae species sunt Africae et Americae Mediae et Septentrionali indigenae.[6] Plurimae species in locis apricis crescunt; nonnullae in silvis.
Notae [recensere]
- ↑ Pacific Bulb Society: Rhizomatous Alliums.
- ↑ J. G. Dubouzet, K. Shinoda and N. Murata. Phylogeny of Allium L. subgenus Rhizirideum (G. Don ex Koch) Wendelbo according to dot blot hybridization with randomly amplified DNA probes TAG Theoretical and Applied 'Genetics. Volume 95, Number 8, December, 1997.
- ↑ Haim D. Rabinowitch, Lesley Currah. Allium crop science: recent advances. CABI Publishing Series, 2002. ISBN 0-85199-510-1, 9780851995106
- ↑ N. Friesen, R. Fritsch and K. Bachmann. Hybrid origin of some ornamentals of Allium subgenus Melanocrommyum verified with GISH and RAPD. TAG Theoretical and Applied Genetics. Volume 95, Number 8, December, 1997
- ↑ A. Samoylov, N. Friesen, S. Pollner, P. Hanelt. Use of chloroplast DNA polymorphisms for the phylogenetic study of Allium subgenus Amerallium and subgenus Bromatorrhiza (Alliaceae) II. Feddes Repertorium Volume 110 Issue 1–2, Pages 103–109, 1999.
- ↑ http://www.efloras.org/florataxon.aspx?flora_id=2&taxon_id=101086
Pinacotheca [recensere]
-
Allium ampeloprasum var. porrum
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Allium (genus) spectant. |
| Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |