Alicia Goodman

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Alicia Goodman (nata Fani Sancti Pauli in Minnesota anno 1958) est poëta Americana et presbyter Anglicana. Educata est apud Universitatem Harvardianam et Universitatem Cantabrigiensem, ubi litteris Anglicis et Americanis studuit. Libellos scripsit drammatibus operaticis a compositore Ioanne Adams compositis, videlicet The Death of Klinghoffer et Nixon in China. Quamvis orta est Iudaea, in Christianitatem se convertit et ad presbyteratum ordinata, nunc capellana Collegii Trinitatis in Cantabrigia fungitur.

Eius maritus est Galfridus Hill, poeta Anglicus.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!