Alfredus Bonanno

E Vicipaedia
Wikidata Alfredus Bonanno
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 4 Martii 1937; Catana
Obitus: 6 Decembris 2023; Tergeste
Patria: Italia

Alfredus Maria Bonanno (natus Catinae die 4 Martii 1937; mortuus die 6 Decembris 2023) fuit anarchista Italicus et scriptor. Animus eius, a prima adulescentia amore libertatis infinitae ac interminatae inflammatus, consilia ad eam tutandam excogitavit. Constat libertatem rem omnino desideratam esse, sed de optimo genere libertatis continuo ambigitur. Bonanno de nuda "per se" libertate somniare somniumque suum factis – vel facinoribus, ut alii volunt – repraesentare videtur. Liberales et democratiae fautores dicit statarios et sermonis plenos nihilque profecturos esse. Etiam minarchistas, qui rem publicam quam minime agendi libertati hominum intercedere volunt, reprehendit, quod utopiam imbecillam nimisque modestam prae se ferant. Amicitiam contraxit cum viris, qui ad eius generis libertatem oculos sublevant, qui res novas moliuntur et ideo plerumque in carceribus inclusi sunt.

Libellos plurimos de libertate scripsit. Indrus Montanelli a rerum novarum cupidis vulnerato, edidit librum La gioia armata ('Sumpsit arma laetitia'). Scripsit ille: "Cur adulescntuli illi Montanelli crura pernicissimis plumbeis lapillis confodierunt? Cur non os? Scilicet potius fuerat, sed et taetrius". Ob haec verba duos annos in carcere degit.

Anno 2009, Graeci eum latrocinii criminati sunt.

Opera eius[recensere | fontem recensere]

Anglici contubernales aliquos libros eius in linguam suam verterunt.

  • The Anarchist Tension
  • And We Will Still Be Ready To Storm The Heavens Another Time: *Against Amnesty
  • Armed Joy
  • A Critique of Syndicalist Methods
  • Destruction and Language
  • Dissonances
  • For An Anti-authoritarian Insurrectionalist International
  • From Riot to Insurrection: Analysis for an anarchist perspective against post-industrial capitalism
  • The Insurrectional Project
  • Let’s Destroy Work, Let’s Destroy the Economy
  • Locked Up
  • Propulsive Utopia
  • The Theory of the Individual: Stirner’s Savage Thought
  • Worker's Autonomy

Nexus externi[recensere | fontem recensere]