Alexius Rasumowski

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexius Rasumowski
Алексей Разумовский, Олексій Розумовський
Alexius Rasumowski
Natus 28 Martii 1728
in vico Lemeši tunc Imperii Russici, nunc regionis Czernihoviensis Ucrainae
Obiit 17 Iulii 1771
Petropoli

Alexius Gregorii filius Rasumowski (Russice Алексей Григорьевич Разумовский, tr. Aleksej Grigor'evič Razumovskij; Ucrainice Олексій Григорович Розумовський, tr. Oleksij Hryhorovyč Rozumovs'kyj; 28 Martii 170917 Iulii 1771) fuit rerum politicarum peritus Ucrainicus Russicus, comes (ab anno 1744) et marescalcus (ab anno 1756) Imperii Russici.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Cosacus Zaporoviensis Alexius Rosum (Rozum), sub nomine mutato Rasumowski (Razumovskij), anno 1731, tempore regiminis imperatricis Annae, factus est cantor chori aulici Petropoli, et ibi paulo post notatus est ab Elisabetha, imperatoris Petri I filia. Cum Rasumowski principissae placuit, illa eum initio cantor, dein musicus aulae suae fecit. Is gradatim amator Elisabethae atque dispensator primarius aulae eius factus est.

Anno 1741 (circa annum post mortem Annae imperatricis, quae thronum Ioanni VI infanti transtulit) Alexius Rasumowski fuit particeps activus eversionis, quae Elisabetham imperatrix Russica fecit, postquam officiis, titulis certisque aliis signis laudis valentibus atque possessionibus dignatus est. Praeterea, ut nonnulli putant, anno 1742 Elisabetham ipsam secreto in matrimonium duxit. Ad elevationem familiae suae (imprimis fratris iunioris Cyrilli) maxime contribuit.