Alexander alabarches
E Vicipaedia
Alexander alabarches, cui nomen "Tiberius Iulius Alexander" a quibusdam attribuitur[1] (natus circiter 15/10 a.C.n.; mortuus saeculo I p.C.n. medio) fuit alabarches populi Iudaeorum in Alexandria et frater Philonis philosophi. Filios genuit Ti. Iulium Alexandrum, qui praefectus Aegypti annis 66-69 meruit, et Marcum, qui in matrimonium duxit Berenicen Agrippae filiam.
Notae [recensere]
- ↑ Etiam "Alexander Lysimachus", sed falso (vide Der kleine Pauly); praenomen nescitur (vide Evans); nomen "Iulius" probabile est quia filii hoc nomen gesserunt
Nexus externi [recensere]
- Jona Lendering, "Tiberius Julius Alexander Senior" apud livius.org
- Evans, Katherine G. "Alexander the Alabarch: Roman and Jew. Summary presented to the Philo of Alexandria Seminar" (1995)
Bibliographia [recensere]
- "Alexandros. 15" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979) vol. 1 col. 251
- Samuel Krauss, "Alabarch" in Jewish Encyclopedia (Novi Eboraci: Funk & Wagnalls, 1901-1906) textus
- Samuel Krauss, "Alexander Lysimachus" in Jewish Encyclopedia (Novi Eboraci: Funk & Wagnalls, 1901-1906) textus