Alexander Martinov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Alexander Martinov
Alexander Martinov
Paulus Axelrod, Martov et Alexander Martinov 1917.
Natus 1865
Obiit 1935

Alexander Martinov, reapse Aleksandr Samoilovich Pikker sive litteris Russicis Александр Самойлович Мартынов Пиккер) (1865 – 1935), erat iam ante surrectionem anni 1917 Menshevista.

Ut Menshevista perrexit impavidus dimicare contra regimen Sovieticum victoriosum.

Praecipue defendit theoriam et factionem "quinque classium" contra classem unicam Bolshevistarum. Etiam, secundum eum, primum respublica "socialistica" erat condenda ante rempublicam communisticam quae post gradum socialisticum tantum existere posset.

Haec theoria "duorum graduum" ante communismum constituendum condemnata est in Congressu Internationali Factionis Communisticae.

Anno 1923 factus est amicus et fautor opinionum Leonis Trotski cum Komintern de quaestione Sinica dissentiebat. Mansit amicus Stalini ita ut, hostibus Bolshevisticis caventibus, posset morte naturali e vita cedere anno 1935.