Alexander Fersman
E Vicipaedia
| Alexander Fersman | |
|---|---|
| Александр Ферсман | |
| Natus | 8 Novembris 1883 Petropoli |
| Obiit | 20 Maii 1945 Sotzii |
Alexander Eugenii filius Fersman (Russice Александр Евгеньевич Ферсман, tr. Aleksandr Evgen'evič Fersman; 8 Novembris 1883 – 20 Maii 1945) erat geochemicus et mineralogus Russicus ac Sovieticus, alumnus et ab anno 1912 professor Universitatis Moscuensis, ab anno 1919 academicus Academiae Scientiarum Russicae (dein Academiae Scientiarum URSS), cuius Musei mineralogici (quod nunc in eius honorem vocatur) praefectus fuit ab anno 1917. Annis 1926–1929 erat vicarius praesidis Academiae Scientiarum URSS. Expeditiones opium naturalium mineralium explorandi multas perfecit. Plus quam sesqualiter mille operum scientificorum scripsit. Praemiis Leniniano (anno 1929) et Staliniano (anno 1942) nonnullisque aliis signis laudis ornatus est.
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Fersman spectant. |
| Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes! |