Alexander Fadeev

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Fadeev
Александр Фадеев
Alexander Fadeev
Natus 24 Decembris 1901
in Kimry tunc gubernii, nunc regionis Tueriensis
Obiit 13 Maii 1956
in Peredelkino regionis Moscuensis

Alexander Alexandri filius Fadeev (Russice Александр Александрович Фадеев, tr. Aleksandr Aleksandrovič Fadeev; 24 Decembris 190113 Maii 1956) erat scriptor Russicus Sovieticus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Filius rerum novarum cupidorum, Fadeev anno 1918 factus est socius Factionis Communisticae Russicae (bolsevicorum). Annis 19191921 erat particeps Belli Civilis Russici in Oriente Extremo. Eventa eius dein ut materia operum suorum primorum utebatur, quorum est, e.g., mythistoria nomine Strages («Разгром», annis 19241926 creata), cuius gratia Fadeev gloriam meruit. Alia mythistoria eius clara, Cohors iuvenis («Молодая гвардия», cuius versio prima anno 1946, versio secunda anno 1951 edita est), de rixa turmae clandestinae hominum iuvenium Sovieticorum unius urbium Ucrainae orientalis contra occupones Germanicos Nazisticos tempore Belli Magni Patrii narrat.

Alexander Fadeev annis 19381944 atque 19461954 Unione scriptorum URSS praefuit. Annis 19391956 socius Comissionis Centralis Factionis Communisticae Unionis Sovieticae erat. Praemio Staliniano (anno 1946) nonnullisque aliis signis laudis Sovieticis ornatus est.

Reformationes illas, quae in Unione Sovietica tempore gubernationis Nicetae Chruščëv peractae sunt, non accipiens, etiam ut reus repressalium contra scriptorum Sovieticorum temporis regiminis Staliniani damnatus, mortem sibi conscivit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Fadeev spectant.