Latinitas nondum censa

Alexander Alexandrov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Alexander Basilii filius Alexandrov (Russice: Александр Васильевич Александров, Aleksandr Vasil’evič Aleksandrov; natus 13 Aprilis 1883, mortuus 8 Iulii 1946), compositor et syntonarius Russicus Sovieticus. Creator est musicae hymni Unionis Sovieticae, qua nunc sicut musica hymni Russiae utitur.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Александров А.В., 1983

Alexander Basilii filius Alexandrov natus est 13 Aprilis (1 Aprilis Calendarii Iuliani) anni 1883 in vico Plachino gubernii Resanensis Imperii Russici. Anno 1892 Petropolim venit, ibi ad annum 1897 erat cantor templi. Annis 19001902 in Conservatorio Petropolitano studebat. Annis 19061909 Tueriae colebat, erat syntonarius chori cantorum ecclesiastici, atque in certis institutibus educationis laborabat. Anno 1909 Alexandrov incepit studium suum in Conservatorio Moscuensi, ubi nonnullos annos post suas probationes summales prospere sustinuit. Annis 19131916 ille denuo Tueriae laborabat, in qua urbe scholam musicalem condidit et administrabat. Ab anno 1918 Alexandrov in Conservatorio Moscuensi docebat (ibi ab anno 1922 erat professor, ab anno 1925 cathedram chori cantorum administrabat, annis 19291936 vicarius decani facultatis syntonariorum militarium et annis 19321934 decanus facultatis syntonariorum erat). Eodem tempore etiam aliis locis laborabat, e.g., annis 19181922 erat syntonarius chori templi Christi Salvatoris (Moscuae locati), annis 19221930 erat syntonarius et praefectus chororum in theatris Moscuensis.

Anno 1928 Alexander Alexandrov condidit Gregem cantionis Exercitus Rubri (qui dein erat Grex cantionis et saltationis Exercitus Sovietici, nunc est Grex cantionis et saltationis Exercitus Russici, in honorem conditoris sui nominatur ab anno 1946), cuius praefectus ad mortem suam mansit. Grex ille factus est popularis, fuit specimen pro creatione aliorum gregum cantionis et saltationis. Tempore Belli Magni Patrii Alexandrov cum grege suo plus milia concentuum pro milibus Sovieticis in fronte perfecit.

Alexander Alexandrov mortuus est (infarctus causa) Berolini die 8 Iulii anni 1946, tempore peregrinationis gregis sui.

Creatura musicalis[recensere | fontem recensere]

Alexander Alexandrov creavit musicam ut plurimum pro cantionibus militaribus patrioticis, quorum sunt, e. g., Bellum sacrum («Священная война», opus notabilissimum, anno 1941 creatum), Cantio de Exercitu Sovietico («Песня о Советской Армии», 1943), Cantio Victoriae («Песня Победы», 1945), Pro magna terra Sovietica («За великую землю Советскую»), Quatite de caelo, aeroplana («Бейте с неба, самолёты»), etc. Etiam perfecit adaptationem multorum carminum popularium, ut a choro cantentur.

Alexandrov est auctor musicae Hymni Unionis Sovieticae (anno 1943 accepti), cuius basis est melodia Hymni Factionis Bolsevicorum, ab eo compositore creata anno 1939 (quo anno Alexandrov factus est membrum factionis illius). Nunc musica illa pro Hymno Russiae utitur.

Alexander Alexandrov pro operibus suis affectus est praemiis (e.g., Praemio Staliniano bis accepit). Anno 1937 datus est titulo artificis popilaris URSS.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexander Alexandrov spectant.