Alembicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Adumbratio alembici
Destillatio alembico facta

Alembicus sive alembicum[1] (a nomine Arabico الإنبيق al-inbīq, a Graeco ὁ ἄμβῑξ, -ῑκος, lagoenae species),[2][3] quod etiam "capitellum" sive "galea" appellatur, proprie dicitur ea pars instrumenti destillationis quae in modum operculi cucurbitae imponitur, in tubulum exiens devexum, per quem vapores in aliud vas descendant. Alii nomen alembici toti huic apparatui adiudicant. Alembicus anno circiter 800 a Gebero alchemista excogitatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Stephanus Blancardus, Lexicon Medicum (1748), lemma 'alembicus'.
  2. Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), p.114.
  3. J. D. Latham, 'Arabic into Medieval Latin', Journal of Semitic Studies, 17 (1972), p. 46.