Ale et Franz
Ale et Franz, vulgo Alexander Besentis (-inis; Mediolani natus die 11 Maii 1971) atque Franciscus Villa (ibidem natus die 29 Ianuarii 1967) sunt dues ex maximis Italianis comoediarum actoribus. Clarissimi sunt facti anno 2002 propter programma "Zelig" appellatum, a Claudio Bisio oblatum.
[recensere] De curriculis
Par factum est anno 1992 Mediolani in Impigri Theatri Sede (Italiane: Centro Teatro Attivo seu CTA), quo loco Besentis Villaque cursum ad formationem completendam expleverunt. Cursus theatralis Alexandri et Francisci varius est atque multiplex: nam e comoedia et tragoedia ac ex arte mimica constat.
In pelliculis cinematographicis partes etiam egerunt, sic ut "De magno pruno" (Italiane: La grande prugna), "Tertium sidus" (La terza stella) et "Tibi confido" (Mi fido di te).
Etiam duos libros ediverunt: "Et Larry? Mortuus" (E Larry? È morto) et "Longo ex tempore exspectesne?" (Italiane: È tanto che aspetti?).
In 2001 praemium "Satira Politica" vocatum consecuti sunt.
Anno 2005 suas dederunt voces in pellicula Americana Madagascaria: Alexander Besentis partem Alexandri (Alex) leonis egit, Franciscus autem illam equi zebrae Martini (Marty).
Ab anno 2007 sunt principales actores programmatis "Bona prima!" appellati (Italiane: Buona la prima).