Latinitas bona

Aldricus del Vilar

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aldricus del Vilar (Occitanice Audric del Vilar) fuit dominus castelli Auvillar saeculo XII. Vita trobatoris Marcabru[1] dicit Marcabrunem fuisse alumnum Aldrici. Hoc in dubium est, sed satis constat Aldricum dicavisse carmen satiricum Marcabruni (carmen 16b,1[2]), Marcabrunemque respondisse (carmen 293,43).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. Boutière, A.-H. Schutz, edd., Biographies des troubadours (Lutetiae: Nizet, 1964). Vide pp. 12-13.
  2. Numeros carminum poetarum Occitanorum (trobatorum) invenis apud A. Pillet, H. Carstens, Bibliographie des Troubadours (Halis Saxonum, 1933)