Alcman

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Alcmān (Graece Ἀλκμάν) poeta lyricus fuit apud Lacedaemones, qui carmina composuit pro choris virginum et virorum conviviis canta. De patria huius poetae nulla concordia stat inter doctos: multis fuisse Lydus, aliis Lacon dicitur. Ex operibus Alcmanis reliquiae supersunt paucae sed pulchritudine mire insignantur.

Antiquissimus novem poetarum lyricorum fuit Alcman, natus ante Alcaeum et Stesichorum.

Erat vir musicus, in chordis lyrae maxime peritus et in tibiis Phrygiorum, Musarum adeptus et avium carminibus. Piam ad saltationem conduxit pueros puellasque civium Spartae ante aras deorum, at iocosa canebat apud viros e communibus poculis bacchum bibentes.