Albertus Ricardus da Silva

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Albertus Ricardus da Silva (natus in Aileu, oppido Timoriae Orientalis illo tempore Vila General Carmona appellato die 24 Aprilis 1943) est episcopus dioecesis Diliensis. Ordinatus est presbyter anno 1972. Licentiam in theologia spirituali apud Pontificiam Universitatem Gregorianam assecutus est. Cum, anno 2004, rector Seminarii Sanctorum Petri et Pauli in patria sua esset, episcopus Diliensis a papa Ioanne Paulo II nominatus est, eodemque anno per ordinationem ad dignitatem episcopalem provectus. Sententia apostolica eius est: Servus Verbi Domini.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

De Alberto Ricardo da Silva apud Catholicam Hierarchiam (Anglice)


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!