Alanus Guillaume

E Vicipaedia

Baro Alanus Guillaume, natus Ucclae die 13 Octobris 1937, est ambassiator regis Belgarum, diplomatarius[1], scriptor et theologus catholicus natione Belga.

Ab anno 2002 ad annum 2004 fuit praeses Societatis Scriptorum Francogallice Loquentium.

Ab anno 2003, praeses est Societatis Amicorum Magni Horti Varsaliensis.

Eius opera litteraria et theologica[recensere | fontem recensere]

Praecipue de quaestione mortis in opere suo theologico indagavit. De qua re in libro Le Détroit du Silence abunde tractavit. In hoc libro qui spem multis hominibus dedit, de problemate mortis loquitur fultus doctrina hominum ut Elisabethae Kübler-Ross, Friderici Nietzsche vel Iosephi Ratzinger tunc temporis adhuc Cardinalis.

Descriptionem passionis et agoniae Iesu cum quinque gradibus mortis quae descripsit Elisabeth Kübler-Ross comparat.

Etiam opiniones exprimit hodiernas de eucharistia quae secundum eum inter sacramenta non solum vivorum sed et mortuorum est reputanda: "sacramentum quod peccata remittit est Eucharistia" ut scribit p. 98 sub nota 61.

Eius scripta[recensere | fontem recensere]

  • Le détroit de silence. Un croyant face à la mort, éditions Salvator, Mulhouse, 1982. Cum praefatione R. D. Leroy e Societate Iesu.
  • Versailles, la vie dans le Grand Parc au temps de Louis XIV, 2009. (Varsaliae, de vita in Magno Horto tempore Ludovici XIVmi.)
  • Affaires étrangères - Étranges affaires, Aliochka, 2013

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In initio in cancellariis "diplomatarius" sive "duplicator" erat ille qui diplomata duplicabat. Ducangius, Glossarium ad scriptores mediae et infimae latinitatis, Parisiis, 1733, II "Diplomatarium fuisse qui duplicem seu duplicatam chartam vendit". Nunc hoc verbo vocantur omnes qui in legationibus officium curant.

Nexus interni

Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.