Alanus Divutius

E Vicipaedia

Alanus DIVUTIUS, poeta latinus

Alanus Divutius, vulgo Alain van Dievoet, est Bruxellensis Belga, poeta Latinus, natus Bruxellis in vico Sancti-Iudoci-ten-Noode (Saint-Josse-ten-Noode), die 18 Martii 1948. Iam ab adulescentia indulsit Musis Latinis flagravitque amore linguae Latinae.

  • Scripsit anno 1965 librum Latinum cui titulus Sententiae, in quo continebantur variae cogitationes eius tam prosa oratione quam carmine conscriptae.
  • Anno tamen 1967, scripsit farraginem carminum Francogallice scriptorum, cui titulus Les Parfums du Styx.
  • Postea etiam multa Erasmi et Hutteni opera conversa in sermonem Francogallicum edidit.

Ita primus omnium fuit qui in linguam Francogallicam Spongiam Erasmi atque Hutteni Expostulationem transtulit. Etiam acroases nonnullas fecit de humanismo et in variis commentariis etiam res historicas scribere aggressus est.

Alanus Divutius Bruxellensis scripsit epitaphium inscribendum in monumento in honorem heroum mortuorum in turribus gemellis Novi Eboraci die 11 Septembris 2001, quod est hoc:

Ite viatores et mundo dicite vasto
nos hic innocuos mole iacere sub hac,
nos cives placidos, patres matresque quietos.
Cordibus in nostris nullum odium fuerat.
Nosque laborantes rapuit mors invidiosa,
nunc sumus heroes, nunc sumus astra poli.

Varia itinera fecit, a Promuntorio Nordico, ubi vidit solem mediae noctis, usque ad Maroccum, Turciam, Italiam, Siciliam, Germaniam, Scotiam, immortalemque Graeciam.

Nunc semper, procul a strepitibus mundi, pergit Musis Latinis indulgere.

  • Recens edidit nonnulla carmina nova in libro cui titulus est Alaudae ephemeridis nova series; fasciculus primus, curavit Anna Elissa Radke, domus editoria Olms, in urbibus Novo Eboraco, Turico, Hildesheim, anno 2005, a pagina 133 ad p.139.

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externi


Imago:Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.
Instrumenta personalia