Asprintona

E Vicipaedia
(Redirectum de Aisbertone)
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne cauponae: "BEATI QUI DURANT"

Asprintona,[1] vulgo Ashprington et olim Aisbertone,[2] est vicus et paroecia Devoniae meridianae, incolis 428 (anno 2001 recensis), prope Derte flumen situs a Totenais tribus milibus passuum ad meridionalem partem distans. Libro de Wintonia (1,71) haec de Aisbertone referuntur:

Terra regis ... AISBERTONE T.R.E. geldabat per III hidas. Terra est X carrucarum. In dominio sunt II carrucae, IIII servi, VII villani, VIII bordarii cum III carrucis. Ibi II piscariae, una salina, III acrae prati, XL acrae pasturae. Silva I leuga longa, dimidia leuga lata. Reddit IIII libras. Iuhel [Iudhael] tenebat de regina.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita anno 1088: Ekwall (1960) p. 15
  2. Liber de Wintonia 1,71 Phillimore

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eilert Ekwall, The Concise Oxford Dictionary of English Place-Names (4a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1960)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]