Ahmedus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ahmedus[1] (-i, m.) sive - antiquius - Achmetes[2] vel Acomathes[3] sunt varietates Latinae nominis masculini Arabici أحمد (Ahmad).

Significatio nominis[recensere | fontem recensere]

Verbum a radice Arabica "Ḥ-m-d" (laudare, benedicere) deductum est, e qua etiam nomina "Mohammad" (Mahometus), "Hamid" et "Mahmud" (Mahmudus) formata sunt. Plerique "Ahmad" elativum verbi "Ḥamīd" ("laudandus") vel "Mahmud" interpretantur, quo versio "laudatissimus" sequatur; sunt etiam, qui "Ahmad" a "Ḥāmid" deducunt ("Deum maxime laudans").[4]

Varietates vernaculae[recensere | fontem recensere]

Ahmad, Ahmed, Ahmet (Turcice), Achmed, Achmet.

Homines huius nominis noti[recensere | fontem recensere]

  • Ahmedus I, sultanus Imperii Ottomanici ab anno 1603 usque ad annum 1617.
  • Ahmedus II, sultanus Imperii Ottomanici ab anno 1691 usque ad annum 1695.
  • Ahmedus III, sultanus Imperii Ottomanici ab anno 1703 usque ad annum 1730.
  • Ahmedus Ben Bella, natus anno 1918 fuit 1962-1965 primus Algeri praeses.
  • Ahmedus Shah Massud (1953-2001), heros Afganiae gentilicius, anno 2001 interfectus.
  • Ahmedus Yassin (1936-2004), fuit factionis Palaestinensis Hamas conditor et dux.
  • Ahmedus Ouyahia, natus anno 1952, a die 23 Iunii 2008 Algeri primus minister.
  • Ahmedus Zewail, natus in Damanhur anno 1946 est chemicus Aegyptianus, qui anno 1999 Nobelianum Chemiae Praemium accepit.
  • Ahmedus Al Safi, natus in Diwaniya Iraci anno 1971 est pictor et sculptor, qui nunc in Francia vivit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Victorius Ciarrocchi: VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti., tomus 45, 2009, fasc. 177, p. 390
  2. Cf. Balthasari Exneri de Hirscherberga, Dictorum et factorum memorabilium liber octavus
  3. Cf. De rebus Turcarum ad Franciscum Gallorum regem Christianiss. libri quinque
  4. J. Schacht: Aḥmad, in: Encyclopaedia of Islam