Ahalya

E Vicipaedia
Ahalya, a Raja Ravi Varma (1848–1906) picta

Ahalyā (Sanscritice अहल्या) in mythologica Indica est uxor sapientis Gautamae Maharishi. In pluribus scripturis Hinduisticis dicitur ab Indra, deorum rege illecta, maledictione a marito punita, a Rama, Vishnu avatara, maledictione liberata esse. Fabula eius ex antiquitate reperitur in Indiae scripturis sacris atque in fabulis popularibus.

Ahalya, a deo Brahma mulier pulcherrima creata, nupta erat multo maiori Gautamae. In prima narratione integra, cum Indra maritum eius simulans venit, Ahalya simulacrum perspiciens nihilominus petitioni assentitur. In fontibus posterioribus culpá absolvitur, dicitur ea ab Indra dicepta vel stuprata esse. Omnibus in fabulis Ahalyae et amatori aut violatori Gautama maledicit. Maledictio variat per fabulas, sed fere in omnibus versiones Rama liberator redomptorque describitur. In primis fabulis Ahalya peccatum luere debet satisfactione severa, mundo invisibilis manens, deinde propter hospitium Ramae oblatum, ab eo purgata est. Posterioribus autem in fabulis, Ahalya maledictione in lapidem conversa, formam humanam recipit postquam a pie Ramae tacta est.

Quamquam seductio ab Indra iam in Brahmanis (inter saecula IX et VI) describitur, amores primum in Ramayana copiose describuntur. Scriptores Medii Aevi incumbunt in liberationem a Rama factam, quae argumentum salutaris Dei gratiae habetur. Fabula Ahalyae, crebo in scripturis sacris narrata, in poëmatibus, narrationibus, saltatione, theatroque superest. Hodie scriptores saepe opiniones ipsius Ahalyae, fabulam ex oculis eius narrantes; alii liberos eius describunt.

In religione a maioribus tradita, Ahalya extollitur prima ex panchakanyis (quinque virginibus), pudicitiae muliebris archetypis, cuius nomina recitata peccata depellere creduntur. Etsi aliqui eius fidelitatem ac patientiam sub maledictione monstratam laudant, alii adulterium eius condemnant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Doniger, Wendy. "Indra and Ahalya, Zeus and Alcmena". Splitting the Difference: Gender and Myth in Ancient Greece and India. Chicago: University of Chicago Press, 1999. ISBN 978-0-226-15641-5.
  • Rambhadracharya (Swami). Ahalyoddhāra [Liberatio Ahalyae] (Hindice). Jagadguru Rambhadracharya Handicapped University, 30 March 2006.
  • Söhnen-Thieme, Renate. "The Ahalya Story Through the Ages". In Leslie, Julia. Myth and Mythmaking: Continuous Evolution in Indian Tradition. Curzon Press, 1996. ISBN 978-0-7007-0303-6.