Agrapha (demus)
Vide etiam paginam discretivam: Agrapha
| Agrapha Άγραφα / Δήμος Αγράφων |
|
|---|---|
| Indicia fundamentalia | |
| Civitas | Graecia |
| Regio | Graecia Media |
| Unitas regionalis | Eurytania |
| Area | 924.1 km² |
| Numerus incolarum | 7190 (census anni 2010) |
| Spissitudo incolarum: | 8 incolae per km² |
| Latitudo | 39° 08' N |
| Longitudo | 21° 39' E |
| Sedes administrativa | Cerasochorium |
| Pagina interretialis | www.delphi.gr |
Situs demi Agraphorum in regione Graecia Media |
|
Agrapha (Graece: Άγραφα) est vicus et demus in Eurytania regionis Graeciae Mediae. Nomen trahit a montibus Agraphorum, quorum partem austro-occidentalem ocupat.
Demus vicis in declivitate montium circa flumen Agraphiotem sparsis constat. Incolae noti sunt ob autonomiam quattuor saeculis, quibus Graecia ad Imperium Ottomanicum pertinebat, repetitis pugnis servatam; propugnator regionis notissimus, qui heros habetur, erat Antones Katsantones (Αντώνης Κατσαντώνης).
Etsi loci natura pulchtritudine eminet, tamen vici periegesi paene carent. Sunt tantum quaedam parva xenodochia et cauponae in vicis maioribus.
Demus [recensere]
The municipality Agrafa was formed at the 2011 local government reform by the merger of the following 5 former municipalities, that became municipal units (constituent communities in brackets):[1]
Demus Agrapharoum in admininstratione anno 2010 reformanda (vide Libellus Callicratis) pluribus antea demis coniunctis creatus est, qui nunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt.[1] Sedes demi est Cerasochorium.
| Unitas popularis | Numerus incolarum[2] |
|---|---|
| Agrapha (Άγραφα) | 1237 |
| Aperantia (Απεραντία) | 1673 |
| Aspropotamos (Ασπροπόταμος) | 1480 |
| Francista (Φραγκίστα) | 1734 |
| Biniana (Βίνιανη) | 1066 |
| Summa incolarum | 7190 |
Notae [recensere]
- ↑ "Lex Callicratis" (Neograece)
- ↑ Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis a ministro rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito invenitur (Neograece).