Latinitas nondum censa

South Park

E Vicipaedia
(Redirectum de Ager Austri)
Salire ad: navigationem, quaerere


South Park (scilicet Ager Australis) est series televisiva Americana satirica picturarum animatarum. Ab Matthia Stone et Trey Parker creata, atque in CFA ab Comedy Central distributa et transmissa ex 1997 ad diem hodiernum (2010), nunc iam series tredecim tempora numerat.

South Park vicissitudines Stanislae, Coelii, Erici et Kenethi narrat, quattuor pueri tertii gradus scholaris, qui urbiculam Agri Australem, Colorato sita, incolant. In principio picturae cum technica animationis caesurarum et quadrum per quadrum animabantur ubi photogramata erant facta collocandis particulis chartellarum sub fundum. Haec enim paulatim ab animatione computatrorum substituta est.

Ager Austri saepe ferox satura contra mores populorum solis occidentis esse putatur: nam episodium Agri Austri saepe narrat de factis temporum currentium, de stultitia hominum publicorum, de corruptione morum et de omnibus rebus hodiernis quae videntur esse insanae et turpes, stultae, et contemnendae.

In Agro Austri, primam partem agunt quattuor pueri (Stanislaus Marsh, Ericus Cartman, Coelius Broflovski et Kenethus McCormick) novem annorum nati, qui ipsi sunt exemplaria stultitiae et roboris comicae hodierni temporis.

  • Stanislaus Marsh (Stanley Marsh), filius geologi nomine Randulphus (Randy). Stanislao est canis cinaedus et avus 102 annorum natus qui vivere odit et saepe nepotem implorat ut se necet
  • Ericus Theodorus Cartman (Eric Theodore Cartman), filius dominae quae in praeteritis temporibus, more meretricis, multis cum iuvenibus Agri Austri se delectavit, Ericus, decimum annum agens, nescit quis sit pater suus. Puer mali ingenii et crasso corpore, saepe putat se vere callidum esse quamquam semper fallit.
  • Coelius Broflovski (Kyle Broflovski), est puer Iudaeus, qua re saepe victima est ludibrii Erici Cartman. Etsi Coelius intellegentior est quam sui amici, vere nimius est et ab invidia cruciatus.
  • Kenethus McCormick (Kenny McCormick), est puer humilissimo generi natus. Spectatores semper Kenethum videre possunt indutum cucullo propter quem Kenethus, cum os habeat occultum, dicit verba quae non possunt intellegi nisi ab incolis Agri Austri. In omnibus episodiis serierum primae, secundae et tertiae Kenethus moritur, ad rursus effluendum in episodio sequente.

Notae[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!