Agaricomycotina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Agaricomycotina
Macrolepiota procera (Agaricales)
Taxinomia
Regnum: Fungi
Subregnum: Dikarya
Phylum: Basidiomycota
Subphylum: Agaricomycotina
Doweld, 2001
Classes

Agaricomycotina, etiam Hymenomycetes appellatae, sunt subphylum et una ex tribus taxis divisionis Basidiomycotorum, fungorum qui sporas in basidiis ferunt. Inter Agaricomycotina sunt fere 20 000 specierum, quarum circa 98% sunt in classi Agaricomycetibus circumscriptae: plurimi fungorum boleti appellati, inter quos basidiomycota pluteos efficientes (Anglice bracket fungi), quorum sporocarpia formas pluteorum similes efficiunt), et basidiomycota qui globulos inflatos (Anglice puffballs) ex eorum basidiocarpiis globosis et frutescentibus (gasterotheciis appellatis) efficiunt. Inter species Agaricomycotinorum quae non sunt Agaricomycetes sunt grex paraphyleticus Heterobasidiomycetes (Anglice jelly fungi), certae res Anglice yeasts appellatae (praecipue fungi ordinis Saccharomycetalium), fungi auris (basidiomycota generis Auriculariae), et alii fungi; hi fungi omnes in classibus Tremellomycetibus et Dacrymycetibus conliguntur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Smith, G. M. 1955. Cryptogamic Botany, Vol. I, Algae and Fungi. Ed. 2a. Novi Eboraci: McGraw Hill Book Co.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Agaricomycotina spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Agaricomycotina apud Vicispecies.


Aspergillus fumigatus Haec stipula ad mycologiam spectat. Amplifica, si potes!