Aetas Aurea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aetas Aurea. Pictura Petri da Cortona.

Aetas Aurea (ex Graeco Χρυσόν Γένος) in mythologia et legendis Graecis est prima in ordine quattuor vel quinque aetatum hominis, ubi Aetas Aurea est prima, tum in serie sequuntur Argentea, Aenea, Heroica, et tum tempus nostrum (Ferrea), quod aetas deminutionis videtur. Vocabulum aetas aurea ergo quodque primiordiale pacis, harmoniae, stabilitatis, prosperitatis tempus vicissim significat.

Sunt notiones similes in religiosis et philosophicis subcontinentis Asiae Meridianae memoriis. Exempli gratia, cultura Vedica vel Hinduistica antiqua historiam habuit rem circulam, in yugis consistentem, aetatibus obscuris aureisque alternantibus. Kali yuga (Aetas Ferrea), Dwapara (Aetas Aenea), Treta yuga (Aetas Argentea), et Satya yuga (Aetas Aurea) quattuor aetatibus Graecis congruunt. Opiniones similes in Oriente Medio antiquo et per antiquum Mundum Veterem obtinuerunt.[1]

Aetas Aurea in mythologia classica regebatur ab Astraea, dea quae eadem esse Iustitiae putabatur, atque cum hominibus usque ad Aetatem Argenteum confectam habitabat, sed Aetate Aenea ineunte, cum homines impotentes avarique esse coeperent, ad stellas effugit, inter quas constellatio Virgo nunc apparet, libras Iustitiae tenens, Libra appellatas.[2]

Mos litterarius et iconographicus Europaeus pastoralis nymphas pastoresque saepe descripsit personas quorum vita fuit res innocentiae simplicitatisque rusticae, a corruptionibus civilizationis incorrupti—continuatio quidem Aetatis Aureae—ut eximia species Arcadiae habita, in Arcadia regione Graeciae sita, quae fuit domus et medium venerationis Panos capripedis, eorum deitatis qui loco praefuit atque cum eis habitavit.[3] Hoc autem nostalgicum vitae simplicis simulacrum pro perfecto habitum aliquando dubitatum est, etiam adeo in ludibrio fuit, antiquitate et postea.

Usus hodiernus[recensere | fontem recensere]

Aetas aurea vocabulum hodiernum saepe in variis campis adhibetur, inter quos Aetas Aurea Hispanica, Aetas Aurea Nederlandica, aetas aurea alpinismi, aetas aurea animationis Americanae, aetas aurea librorum nubeculorum, aetas aurea scientiae ficticiae, aetas aurea Hollywood, aetas aurea hiphop, etiam aetas aurea latrocinii et aetas aurea pornographiae.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Richard Heinberg, Memories and Visions of Paradise: Exploring the Universal Myth of a Lost Golden Age (Angelopolite Californiae: Tarcher, 1989), ISBN 0-87477-515-9.
  2. Anglice: "Hesiod calls [Astraea] the daughter of Jove and Themis. Aratus says that she is thought to be daughter of Astraeus and Aurora, who lived at the time of the Golden Age of men and was their leader. On account of her carefulness and fairness she was called Justice, and at that time no foreign nations were attacked in war, nor did anyone sail over the seas, but they were wont to live their lives caring for their fields. But those born after their death began to be less observant of duty and more greedy, so that Justice associated more rarely with men. Finally the disease became so extreme that it was said the Brazen Race was born; then she could not endure more, and flew away to the stars." (Gaius Iulius Hyginus, Astronomica 2).
  3. Bridget Ann Henish, The Medieval Calendar Year (ISBN 0-271-01904-2), p. 96.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]